AAS 30 (1938), p. 156

sitate perpensa suae ipsorum liturgiae ac disciplinae, facile paulo post
necessitas in comperto fuit, demandandi scilicet peculiaribus Congre-1
gationibus, quae in Generalis Congregationis gremio de Propaganda fide
coaluerant, graviorum negotiorum expeditionem, quae ad easdem gentes
pertinerent. Quapropter Urbanus TUI Congregationem instituit super
dubiis Orientalium, atque alteram super correctione Euchologii Graecorum;
iisdem vero agendi rationibus Pontifices usi sunt usque ad decessorem
Nostrum f. m. Pium IX, praeter tamen Clementem XI, qui,
cum Euchologii emendationem perficere vellet, ac ceteros omnes Orientalium
liturgicos libros recognoscere, Congregationem excitavit « super
correctione librorum Ecclesiae Orientalis », utpote stabilem Congregationem,
a Sacro Consilio de Propaganda fide ssiunck&m i
Iamvero, decessor Noster, quem supra memoravimus, Pius IX eo
consilio permotus, ut id genus causa, pro diuturno rerum usu atque
experimento, firmiore aptioreque ratione ordinaretur, novam condidit
Congregationem a S. C. de Propaganda fide distinctam. Novo huic Sacro
Consilio cui titulus inditus fuit $. C. de Propaganda fide pro Negotiis
Ritus Orientalis, pertractare curae erat « omnia Orientalium negotia,
etiamsi mixta, quae scilicet sive rei, sive personarum ratione Latinos
attingerent ». Quae quidem Congregatio, quamvis proprio frueretur Secretario
proprioque Secretariae officio, eidem tamen, ac S. Congregatio
de Propaganda fide, Praefecto subiciebatur, cuius idcirco erat utriusque
Congregationis operam disponere atque digerere, cum res ad eamdem
regionem pertinerent. Quoniam vero S. Congregationi de Propaganda
fide obnoxia erat, eiusque titulum retinebat, nonnullis, etsi non recte,
videbatur veluti quoddam eiusdem Congregationis supplementum; atque
adeo Catholici Orientales Latinis subiecti videbantur et quasi infidelibus
haereticisque Occidentis exaequati.
Quamobrem decessor Noster p. r. Benedictus XV, cum optaret ut vel
species evanesceret contumeliosae huius suspicionis, Apostolicis Litteris
Dei Providentis Motu Proprio datis die 1 mensis Maii, anno MDCCCCXVII,1
Sacram Congregationem instituit Pro Ecclesia Orientali, & S. C. de Propaganda
fide omnino seiunctam. Cui quidem novae Congregationi, ut
peculiarem suam Orientalibus ChristianitatibUs benevolentiam ac curam
testaretur, ipsum Romanum Pontificem praesidere voluit eidemque
facultates omnes attribuit, « quas aliae Congregationes pro Ecclesiis
ritus latini obtinent, salvo tamen iure Congregationis S. Officii ». Verumtamen
attributas facultates conclusit atque contraxit « ad negotia,

1 Acta Ap. Sedis, vol. IX, p. 529 sq.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.