AAS 30 (1938), p. 157
quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum
Orientalium referuntur, etiamsi mixta, quae scilicet sive rei, sive personarum
ratione, Latinos quoque attingant ita ut Latini, qui in
Christiani Orientis regionibus commorantur, Sacrae Congregationi de
Propaganda fide subiecti adhuc essent.
Qua posita iurisdictionis duplicitate, perdifficile prorsus erat validam
eam assequi regiminis unitatem expeditamque.negotiorum administrationem,
quae omnino requiruntur, ut et quantocius diversitates dissensionesque
dilabantur, quae inter fideles dissimilium rituum absimilisque
disciplinae facile oriuntur, et apostolatus caritatisque opera, quae praesertim
ad Actionem Catholicam attinent, efficientius usque ordinentur
ac promoveantur, et catholicorum denique vires omnes in unum coeant
ac coalescant, quemadmodum praesentium rerum adiuncta procul dubio
postulant, nedum consulant.
Nos igitur, cum vehementer expptemus, ut insignia illa beneficia,
quae perfecta unitas ac peculiaris regiminis ratio suapte natura inducunt,
dilectissimis Orientis Ecclesiis tuta pro facultate servemus, postquam
rem diu multumque Nobiscum consideravimus, ac supplices Deo
Nostras adhibuimus preces, Motu Proprio, certa scientia, ac de apostolicae
plenitudine potestatis, haec omnia, quae sequuntur, decernimus
atque statuimus :
I. - Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali, cui praeest ipse Romanus
Pontifex, plenam et exclusivam iurisdictionem habet in regionibus
quae sequuntur : in Aegypto et in peninsula Sinaitica, in Erythraea
et in parte septentrionali Aethiopiae, in Albania australi, Bulgaria,
Cypro, Graecia, Dodecaneso, Iran, Iraq, Libano, Palaestina,
Syria, TransJordania, asiatica Turcarum republica et in Thracia Turcarum
dicioni subiecta.
II. - Quare in praefatis regionibus non solum pro fidelibus ritus
orientalis, sed etiam pro fidelibus latini ritus eorumque hierarchia, operibus,
institutis, piis societatibus, eadem ' Sacra Congregatio omnibus
facultatibus potitur, quas aliae Congregationes pro fidelibus ritus latini
extra illa territoria obtinent, incolumi tamen iure Congregationis S; Officii,
ac integris manentibus quae huc usque reservata sunt S. Congregationi
de disciplina Sacramentorum, S. Congregationi Sacrorum Rituum,
S. Congregationi de Seminariis et Studiorum Universitatibus ac Sacrae
Paenitentiariae.
III. - Quoad fideles ritus orientalis, extra praefatas regiones commorantes,
firma manet in omnibus Sacrae Congregationis pro Ecclesia