AAS 30 (1938), p. 158

Orientali competentia. Quare ei reservantur omnia cuiusque generis negotia,
quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritum orientalem
referuntur, etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive personarum
ratione Latinos quoque attingant; eique pro his fidelibus omnes
facultates attributae sunt, quae ad alias Congregationes pro fidelibus
ritus latini pertinent, salvo semper iure Congregationis S. Ofileii et integris
manentibus quae huc usque reservata sunt S. Congregationi de
Seminariis et Studiorum Universitatibus et Sacrae Paenitentiariae.

IV. - Haec Sacra Congregatio controversias dirimit via disciplinari;
quas vero ordine iudiciario dirimendas iudicaverit, ad tribunal remittet
quod ipsa Congregatio designaverit.

V. - Christiani Orientis regiones, quas supra memoravimus, in exclusivam
S. Congregationis pro Ecclesia Orientali iurisdictionem gradatim
devenient, temporibus nempe, quae infra singillatim designamus :

a) die prima mensis Iunii, anno MDCCCCXXXVIII, in exclusivam
Sacrae huius Congregationis iurisdictionem transibunt Palaestina,
TransJordania, Aegyptus, Península Sinaitica et Cyprus;
ö) die prima mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXXIX, Graecia, Dodecanesus,
australis Albania, Bulgaria, asiatica Turcarum respublica et
Thracia Turcarum dicioni subiecta;
c) die prima mensis Iunii, anno MDCCCCXXXIX, Syria, Libanus..
Iraq et Iran.

VI. - A die, quo praesentes Apostolicae Litterae Motu Proprio datae
promulgabuntur, ad diem usque, quo singulae regiones in exclusivam
S. Congregationis pro Ecclesia Orientali iurisdictionem devenient, nullum
opus nullumque institutum condi poterit, neque ulla rerum condicionibus
immutatio fieri, quin antea consensio intercesserit S. Congregationis
pro Ecclesia Orientali.

VII. - Cum Christiani Orientis regiones in exclusivam S. Congregationis
pro Ecclesia Orientali iurisdictionem devenerint, documenta, quae
ad easdem regiones spectant, quaeque in Tabulario $. Congregationis de
Propaganda -fide asservantur, Tabulario S. Congregationis Orientali
Ecclesiae praepositae demandandi ac tradenda sunt, prout res fieri
poterit, atque ex mutuo utriusque Ofiicii moderatorum consensu,

VIII. - Sacra Congregatio de Propaganda -fide omnia pecuniae capita,
quae operibus atque institutis earum regionum destinantur, quae
exclusivae S. Congregationis pro Ecclesia Orientali iurisdictioni attri-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.