AAS 30 (1938), p. 159
butae sunt, eidem Sacrae Congregationi transmittet. Quodsi distincta
eiusmodi pecuniae capita non exsistant, Sacra Congregatio de Propaganda
fide tantum reditus constituat ex aere proprio, quantum
universam subsidiorum summam exaequet, cum ordinariorum, tum
extraordinariorum, quam eadem Sacra Congregatio quotannis ad has
regiones pro suis cuiusque operibus .atque institutis, mittere solebat.
Extraordinaria autem subsidia ex media quantitate pecuniae designanda
sunt quae superiore triennio, hoc est annis MDCCCGXXXV-MDCCCCXXXVIMDCCCCXXXVII,
ad has easdem regiones quotannis missa fuit.
IX.- Pontificium Opus a Propagatione Fidei eam summam quotannis
reddet Sacrae Congregationi pro Ecclesia Orientali, quae comparationem
proportionemque immutatam servet inter universam subsidiorum
summam, cum ordinariorum, tum extraordinariorum, quae postremo
triennio, ut supra diximus, in Orientalium ac Latinorum causam pro
iisdem regionibus erogata sunt, ac proventuum redituumque summam,
quam memoratum Pontificium Opus eodem triennio coacervavit.
X. - Pontificium Opus a S. Petro Apostolo pro Clero Indigena quotannis
Sacrae Congregationi pro Ecclesia Orientali eam summam transmittet,
quae duas centesimas partes exaequet omnium redituum ac
proventuum eiusdem Pontificii Operis.
XI. - Substitutus Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientati ex
iure Consilium Generale Superius participat Pontificiorum Operum a
Propagatione Eidei et a S. Petro Apostolo pro Clero Indigena.
Quae autem heic a Nobis statuta sunt, ea firma ac valida in perpetuum
esse volumus ac iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus,
etiam peculiarissima mentione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum \ die xxv mensis Martii;
in festo Annuntiationis B. M. Virginis, anno MDCCCCXXXVIII, Pontificatus
Nostri decimo septimo.
PIUS PP. XI