AAS 30 (1938), p. 191

IV
. .. , ITI£BI$.,,

TITULUS PRESBYTERALIS S. THOMAE IN PARIONE DE URBE IN ECCLESIAM SAN-

CTAE MARIAE IN VALLICELLA TRANSFERTUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quum S. Thomae in Parione ecclesia de Urbe temporis iniuria minus
decora evaserit, Nos, omnibus mature perpensis, congruum i sane
duximus cardinallcium titulum, quo hucusque illa, decorata est,; ini paroecialem
ecclesiam S. Mariae in Vallicella transferre, quae aedificii
amplitudine, artis decore;, praeclaris potissimum S. Philippi Nerii, Urbis
apostoli merito nuncupati, memoriis, immo et sacris eius exuviis in
ipsa asservatis, atque inter viciniores ecclesias populi frequentia et pietate
excellere videtur. ,
Quare, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui
sua interesse praesumant consensu, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
harum Litterarum vi, titulum, quo hactenus praefata ecclesia
S. Thomae in Parione decorata est, in ecclesiam S. Mariae in Vallicella
transferimus; eique propterea omnia tribuimus iura et privilegia, quae
ceteris Romae ecclesiis cardinalicio titulo decoratis competunt, cum omnibus
pariter oneribus et obligationibus, quibus illae adstringuntur.
Contrariis non obstantibus quibuslibet, hoc decernimus, et volumus
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper existere et
fore, suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere illisque, ad
quos res spectat seu spectare poterit, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex
nunc et inane fieri quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die duodevicesima mensis Decembris, Pontificatus
Nostri anno sexto decimo.

Er. TH. PIUS, O. P. Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. RÓSSI
Cancellarius 8. R. E, S. C. Consistorialis a Sécrëtis
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Pîfoton. Apost.
Loco'® Plumbi .

•Rßg, in Cane. Ap.,. Vol. LVIII, n. 81.. •'' : ; v;' '

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.