AAS 30 (1938), p. 199

ristia sedulissime custodiatur et a quacumque iniuria integra praeservetur.
-
3; - Fidelis observantia praeceptorum quorundam canonum (X I. O.
valde confert ad optatum pernobilem finem attingendum/Animadvertatur
prae primis duo sub gravi praecipi ut Ssma Eucharistia in ecclesia
possit asservari : 1° ut adsit qui eius curam habeat; 2° regulariter sacerdos
semel saltem in hebdomada missam in sacro loco celebret (can. 1265
§ 1). Si vero quandoque Apostolica Sedes ob penuriam sacerdotum indulget
ut sacrum quintodecimo quoque die dumtaxat ditetur ad sacras
renovandas species, secluso semper earundem corruptionis periculo, nunquam
tamen dispensat, immo instanter urget, ut habeatur persona quae
die ac nocte Ssmi Sacramenti custodiae incumbat. 2
Praeterea tria sunt prae oculis habenda in supra relato can. 1269 :
a) Ssíña Eucharistia asservari debet in tabernaculo inamovibili (§1)
et undequaque solide claiiso (§2); ô) tabernaculum tam sedulo custodiendum
est ut periculum cuiusvis sacrilegae profanationis arceatur (§2);
c) clavis tabernaculi diligentissime sacerdoti custodienda est (§ 4). De
singulis nonnulla sunt animadvertenda.
4. - a) Tabernaculum sit inamovibile et undequaque solide clausum :
ab hoc praecepto per se gravi nec Episcopus valet dispensare nec ei consuetudo
etiam centenaria et immemorialis derogare, excepto casu de
quo in § 3, eoque iam tamquam primo praesidio consulitur securitati
custodiae Ssniae Eucharistiae. Clausura vero undequaque absoluta secumfert
ut ciborium sit confectum ex materia solida et firma. Equidem
iuxta liturgicas leges tabernaculum extrui potest ex ligno, aut ex marmore
aut ex metallo, quae postrema materia est ceteris firmior; quod tamen3
magis interest, conficiatur oportet ex solida materia, singulaeque partes
intime inter se cohaereant, reseratio maximam exhibeat securitatem ac
fortiter ostiolo adhaereat, cuius cardines firmiter sint constituti ac dispositi,
qui ipsum ciborio inserant. Nonnullis in locis Episcopi praescripserunt
ad maiorem Eucharistiae securitatem ut ciborium ex integro metallo
consisteret, quae quidem praescriptio, in locis ubi viget, absolute debet
observari, ut docet Emus Card. P. Gasparri. Optimum sane consilium4
foret si tabernaculum sit vera arca ferrea, quam vocant (vulgo cassaforte,
coffre-fort) adeo ut nec peri orari nec efiringi possit mediis, quae ordinarie
adhibentur a furibus, eaque validis ferréis seris altari arcte debet devin-

2 Cfr. S. R. C. resp. diei 17 Februarii 1881 ad Episcopum Altonen. (decretum n. 3527).
3 Caeremoniale parochorum iuxta novissimas A. 8. sanctiones concinnatum, art. VII,

De tadernaculo, etc., n. 9 ad 4.
4 De Ssma Eucharistia, II, 263, n. 994.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.