AAS 30 (1938), p. 200

ciri in infimo eius gradu aut parieti adverso. Hae vero ferreae arcae
aut in forma ciborii extrui debent, quae dein sunt marmoreo lapide contegendae
ceterisque ornamentis eondecorandae, adeo ut speciem cuiusdam
operis affabre confecti prae se ferant ad normam § 2 relati canonis;
vel saltem ita conficiantur ut in tabernaculis iam exsistentibus possint
immitti. Huiusmodi tabernacula « de securitate » (italice di sicurezza)
nuncupantur. Ad quamlibet vero dubitationem auferendam quoad legum
liturgicarum observantiam in hisce conficiendis tabernaculis attendatur
responsio S. R. G. diei 1 April. 1908 ad preces sibi porrectas nomine Ordinariorum
Provinciae ecclesiasticae Milvvaukien. in America sept. a quodam
Sacerdote qui pro adprobatione exhibuerat novum tabernaculum
solidissime extructum et quidem ita confectum ut nullimode repugnaret
neque rubricis Ritualis Romani, neque eiusdem S. O. decretis : « Communicetur
sacerdoti oratori responsum S. R. C. in casu simili datum
sub die 18 Martii 1898 : nempe finem inventoris esse laudandum, negotium
vero in casu et ad effectum de quo agitur, spectare ad ipsos locorum
Ordinarios ».
Pariter in una Superioren., de nova quadam custodia Ssmi Sacramenti:
Revmus Episcopus, quo securius procederet in approbando quodam
tabernaculo, a S. R. C. reverenter expetivit : « an satisfaciat regulis
liturgicis descripta forma ostii semicireularis, quod globulis impositum
sine cardinibus volvitur, ita ut ex hac parte nihil obstet quominus ab
Episcopo sacerdotibus commendetur vel debeat tabernaculum instrui
ostio vel ianuis, quae cardinibus adhaereant atque ita volvatur » ; et
S. Rituum Congregatio, requisito Commissionis Liturgicae suffragio,
propositae quaestioni ita die 8 Maii 1908 respondere censuit : « In casu,
per se nihil obstare, de cetero ad Revmum Episcopum ».
Equidem adhibitis hisce ciboriis solidissimis altero efficaci praesidio
consulitur custodiae Ssmae Eucharistiae. Porro Sacra haec Congregatio
onus non imponit huiusmodi comparandi tabernacula in ecclesiis, quae
ordinariis sunt instructae ciboriis, dummodo reapse securitatis idonea
praebeant argumenta, quamvis suadeat ut ea adhibeantur in ecclesiis
noviter aedificandis : id vero enixe commendat Excmis Episcopis ut, pro
eorum zelo erga Ssmum Sacramentum, pervigilent caveantque ut et ordinaria
ciboria, quae usui sunt in ecclesiis eorum dioecesis, eam prae se
ferant soliditatem ad omne periculum sacrilegae profanationis arcendum,
illaque severissime amoveant tabernacula quae omnimodam certitudinem
non ingerant de huius periculi absentia.
5. - b) <( Tabernaculum tam sedulo est custodiendum ut periculum
cuiusvis sacrilegae profanationis arceatur ». Non sufficit ut in loco con-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.