AAS 30 (1938), p. 204

rum. Inspecto primum statuto can. 1267 quo Ssma Eucharistia, revocato
quolibet contrario privilegio, custodiri nequit in religiosa vel pia domo
nisi vel in ecclesia vel in principali oratorio, nec apud moniales intra
chorum vel septa monasterii, id dein alte in mente Ordinariorum residere
debet atque adamussim exsecutioni demandari, clavem S. Giborii non esse
custodiendam inter septa monasterii. Ipsa est igitur in posterum asser-7
vanda in sacrario ut praesto sit, quoties necessitas postulet, atque, expletis
ecclesiae sacris functionibus ac praesertim nocturno tempore, in
loco tuto, solido atque secreto reponenda, et quidem duabus obserato clavibus,
quarum altera communitatis antistitae est custodienda per se
ipsi aut per vicariam et altera moniali cuidam, puta sacrario addictae,
adeo ut utriusque concursus ad reserandum locum, de quo supra, requiratur.
Huiusmodi praescriptum probe inspiciant Excmi Episcopi et in
eodem exsequendo rigide se gerant, quacumque personarum acceptione
posthabita, ut praecaveantur abusus atque irreverentiae, quae secus
redundare possunt in Ssmam Eucharistiam.
8. - Quod attinet ad oratoria seminarii et collegii ecclesiastici, ephebei
pro iuvenum utriusque sexus religiosa eruditione atque institutione,
nosocomii aliusque id genus hospitii, quae potestate Ssmae Eucharistiae
asservandae fruantur, tabernaculi clavis custodienda^erit rectori seu
moderatori eorundem, si sacerdos sit, secus spiritus directori aut cappellano
de more Missae celebrationi sacrisque functionibus peragendis
addicto, ipsique studiose est curandum ne eadem ad aliorum manus
perveniat.
9. - Quod demum refert ad privata oratoria, quae ex apostolico indulto
facultate pollent Ssmam Eucharistiam asservandi, ciborii clavis
custodiri solet in sacrario potius cura familiae quam cappellani; at,8
si Episcopo praestare videatur ut clavis indultario custodienda non tradatur,
eam aut sacerdoti celebranti committat, praesertim si hic stabiliter
sacrum ibi litet, aut parocho deferat, singulis deinde vicibus, si
commode potest, sacerdoti celebraturo exhibendam. Indultariis laicis,
quos clavis custodia manet, in memoriam revocandum est, clericis vero
quacumque dignitate fulgentibus perpendendum, grave sane officium ipsis
impositum esse vigilandi ne clavis ad cuiusquam manus perveniat etiam
de ipsorum familia vel famulatu.
10. - Sacram Congregationem non praeterit enunciata* cautelas propositum
finem plene haud esse assecuturas, nisi Excmi Episcopi locorum-

7 Cfr. S. B. C. resolutio diei 2 Maii 1878 ad VI (decretum n. 3448); Emus Card. PETRUS
GASPABBI, op. cit., 266, a. 998.
8 Emus Card. P. GASPABRI, op. cit., II, 267, ji. 999.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.