AAS 30 (1938), p. 205

que Ordinarii, una cum earundem observantia parochis, ecclesiarum rectoribus,
institutorum oírme genus moderatoribus, monialium antistitis
praecepta, quatuor haec, quae magnopere nostra intersunt, prae oculis
habeant :
a) Praesertim dum sacras peragunt dioecesium visitationes, sed
etiam extra easdem, quoties casus ferat, per se aut per idoneas ac prudentes
ecclesiasticas personas diligenter inquirant animadvertantque de
visu quomodo in singulis nedum paroeciis sed et ecclesiis, oratoriis,
etiam privatis, hoc iure fruentibus provisum sit securitati custodiae
Ssmae Eucharistiae et quoties comperiant non ea omnia concurrere, quae
iure postulantur, eadem praecipiant quam cito exsequenda, brevi tempore
ad id praestituto, sub poena multae pecuniariae et etiam suspensionis
a divinis pro sacerdotibus aut a munere, pro gravitate culpae, ab
iis incurrendae, quibus officium competit omnia securitatis praesidia
subministrandi. Neque ab huiusmodi onere easdem personas relèvent ex
reddita forsan ratione quod nulla profanatio aut inconveniens in antecessum
acciderit; quae enim infecta hucusque sunt, temporis decursu et
hominum malitia, posthabitis necessariis cautelis, fieri possunt.
ö) Quoties furta sacrilega quibus Ssfiia Eucharistia violatur in sua
Dioecesi (quod Deus prorsus avertat) quacumque de causa acciderint,
loci Episcopus vel per se, quod est optandum, vel per suae Curiae Officialem,
ad id specialiter delegandum, oeconomicum semper conficiat processum
adversus parochum aliumve sacerdotem tam saecularem quam religiosum
etiam exemptum Ssmi Sacramenti custodiae praepositum, actaque
processus idem Episcopus ad hanc S. Congregationem transmittat
cum suo voto quo prae primis accurate describat eiusdem furti temporis
et loci adiuncta, et dein, actis processus eiusdem prae oculis praesertim
habitis, renuntiet cuius culpae aut neglegentiae culpabili admissum facinus
sit tribuendum atque poenas canonicas contra sontes infligenda»
proponat et huius S. Dicasterii mandata praestoletur.
c) Mature perpendant severitatem poenarum, quae can. 2382 statuuntur
contra parochum, qui graviter neglexerit custodiam Ssmae Eucharistiae
etiam citra excessum huius violationis, quaeque usque ad paroeciae
privationem progrediuntur; inspecto vero fine legis curent ut analogis
poenis plectantur et alii ecclesiae rectores, congrua congruis referendo,
qui graviter delinquant in arduo eis commisso munere obeundo, collatis
ad id necessariis et opportunis facultatibus per hanc S. Congregationem,
quatenus opus sit. Quibus aufugiendis poenis haud suffragatur causa
forte a parocho aliisve, quibus SS. Species custodiendae incumbunt, aK
lata qua tabernacula patentia relinquantur clavesque in loco tuto nona

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.