AAS 30 (1938), p. 227

mature perpensa et praehabito RR. DD. Consultorum voto, attento quoque
Decreto diei 26 Maii 1937 « De novis devotionis formis non introducendis
», decreverunt specialem devotionem erga Sacrum Caput Domini
Nostri Iesu Christi non esse introducendam.
Et sequenti Feria V, die 16 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N.
Pius Divina Providentia Pp. XI, in solita audientia Excmo ac Revmo
D. Adsessori Sancti Officii concessa, hanc Emorum Patrum resolutionem
Sibi relatam approbare et confirmare dignatus est, et publici iuris fieri
iussit.
Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 18 Iunii 1938.

R. Pantanetti, Supr. S. Congr. S. Officii Notarius.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i

CHATAMENS IS

DECRETUM

MUTATIONIS TITULI DIOECESIS ET EPISCOPALIS CATHEDRAE TRANSLATIONIS

Cum civitas Chatam, ubi sedes et cathedra dioecesis eiusdem nominis
constitutae fuerunt, paulatim, una cum regione circumstante, incolis
decrescere visa sit; altera vero civitas Bathurst in dies auxerit et
modo floreat, ita ut pro fidelibus princeps habeatur locus totius dioecesis,
Exc. P. D. Patritius Chiasson, Episcopus Chatamensis, humiles
porrexit preces ut sedes episcopalis a Chatam ad Bathurst transferretur,
mutatis hac ratione titulo dioecesis et ecclesia cathedrali.
Porro Ssmus Dominus Noster Pius Div. Prov. Pp. XI, omnibus perpensis,
precibus benigne annuens, suppleto quorum interest vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae potestatis plenitudine,
sedem episcopalem dioecesis hactenus Chatamensis appellatae, in
civitate Bathurst erigit et constituit; a qua proinde eadem dioecesis posthac
« Bathurstensis in Canada » nuncupantur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.