AAS 30 (1938), p. 245

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA pn PP. n

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

CALBAYOGANA

A DIOECESI CALBAYOGANA IN INSULIS PHILIPPINIS TERRITORII PARS DISMEM-

BRATUR, EX QUA NOVA ERIGITUR DIOECESIS (( PALENSIS », METROPOLITA-

NAE ECCLESIAE NOMINIS IESU SEU CAEBUANAE SUFFRAGANEA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Si qua in orbe catholico dioecesis exstet, quae vel ob nimiam territorii
amplitudinem, vel ob incolarum frequentiam ab uno vel sollertissimo
Pastore vix regi queat, ab ea solet Apostolica Sedes partem seiungere,
ut nova exinde constituatur dioecesis. Cum itaque Calbayoganae
dioecesis, suo in praesenti viduatae Pastore, territorium, peramplas Samar
et Leyte insulas aliasque minores insulas complectens, fidelium numero
redundet, enixae Nobis preces porrectae sunt, ut dioecesis ipsa in
duas dividatur partes ex quarum altera nova erigi queat dioecesis. Nos
autem, probe noscentes id in animarum bonum cessurum, praehabito
venerabilis Fratris Gulielmi Piani, Archiepiscopi titularis Nicosiensis,
Delegati Apostolici in Insulis Philippinis, favorabili voto, de venerabi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.