AAS 30 (1938), p. 246
lium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali
praepositorum consilio, omnibus mature perpensis, quod a Nobis
expostulatum est concedere statuimus. Quapropter, suppleto quorum
intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, de apostolicae
potestatis plenitudine a dioecesi Calbayogana partem illam separamus
Leyte insulam complectentem parvasque adiacentes insulas, in quibus
sequentes exstant paroeciae : Taeloban, Palo, Tanauan, Dagami,
Burawen, Dulag, Tolosa, La Paz, Abuyog, Hinunangan, Hinundayan,
Cabalian, Pintuyan, Liloan, Libagon, Sogod, Banday, Malitbog, Macrohon,
Maasin, Matalom, Bato, Hilongos, Hindang, Inopacan, Baybay,.
Caridad, Albuera, Ormoc, Merida, Quiot, Palompon, Villaba, San Isidro,
Leyte, Biliran, Naval, Caibiran, Capooean, C arigar a, Barugo, Babatugon,
San Miguel, Jaro, Alangalang, Pastrana. Ex harum autem
paroeciarum territorio novam ac distinctam erigimus dioecesim, quam
a Palo urbe Palensem nuncupari volumus. Huius vero novae dioecesis
sedem in Palo urbe, a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, statuimus,
quam propterea ad civitatis episcopalis fastigium extollimus, eique concedimus
iura et privilegia omnia, quibus ceterae episcopales civitates
pollent; Episcopi vero cathedram in ecclesia Transfigurationi D. N. Iesu
Christi dicata, in eadem urbe exstante, Agimus, quam propterea ad Cathedralis
Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, eique eiusque pro
tempore Episcopis omnia tribuimus iura, privilegia, honores, insignia,
gratias et praerogativas quibus ceterae cathedrales Ecclesiae earumque
Antistites in Philippinis Insulis iure communi fruuntur et gaudent, eosque
pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus. Hanc autem
novam Palensem dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Nominis Iesu seu Caebuanae, eiusque pro tempore Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi Caebuani subiicimus. Nobis insuper et
Apostolicae Sedi facultatem reservamus novam ineundi ipsius dioecesis
circumscriptionem, quoties id in Domino expedire visum fuerit. Quum
vero temporum adiuncta haud permittant quominus in dioecesi Palensi
cathedrale Capitulum modo constituatur, indulgemus ut interim, pro
Canonicis, dioecesani Consultores ad tramitem iuris eligantur. Volumus
quoque ut, quum primum fas erit, iii hac etiam nova dioecesi saltem parvum
Seminarium dioecesanum iuxta Codicis iuris canonici normas et
regulas a S. Congregatione de Seminariis et Universitatibus Studiorum
traditas erigatur. Quod vero attinet ad Palensis dioecesis regimen et
administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi,
servanda iubemus quae sacri canones ad rem praescribunt. Quod