AAS 30 (1938), p. 247
véro ad clerum praecipue spectat decernimus ut simul ac huius dioecesis
erectio ad exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici Ecclesiae illi
censeantur adscripti in cuius territorio legitime exstant. Episcopalem
autem mensam novae dioecesis constituent Curiae emolumenta et ceterae
oblationes quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis erecta est,
praeberi solent. Actuoso tamen Episcopi zelo committitur ut, quam citius
fieri poterit, dioecesis dos in bonis immobilibus constituatur. Calbayogani
Ordinarii erit omnia documenta et acta, quae modo erectam
dioecesim respiciunt, a suae dioecesis cancellaria quam primum fieri poterit
episcopali curiae Palensi transmittere, ut in eius archivo religiose
serventur. Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni
mandanda quem supra diximus venerabilem Fratrem Gulielmum Piani,
in Insulis Philippinis Delegatum Apostolicum, deligimus, eique propterea
tribuimus omnes ad id facultates necessarias et opportunas, etiam
subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate vel officio constitutum, facto eidem onere authenticum exemplar
peractae exsecutionis actorum ad S. Congregationem Consistorialem
intra annum ab his Litteris datis transmittendi. Volumus autem ut harum
Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate
vel ofiicio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
Litteris tribueretur si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Praesentes
autem Litterae et in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore
de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae,
vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari,
impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa
scientia et potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si
secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et
decernimus. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus,
vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus
ceterisque contrariis, quibus omnibus, etiam speciali mentione
dignis, per praesentes derogamus. Nemini ergo hanc paginam
dismembrationis, erectionis, subiectionis, decreti, statuti, concessionis,
commissionis, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpse-