AAS 30 (1938), p. 252

densi, a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, statuimus, quam propterea
ad civitatis episcopalis fastigium extollimus, eidemque omnia concedimus
iura et privilegia, quibus ceterae episcopales sedes et cathedrae iure
communi fruuntur. Ecclesiam vero paroecialem Immaculatae Conceptionis
Beatae Mariae Virginis in eadem urbe exstantem ad ecclesiae cathedralis
gradum et dignitatem evehimus. Huic idcirco cathedrali Ecclesiae
eiusque pro tempore Episcopis omnia pariter concedimus iura, privilegia,
honores, insignia, gratias et praerogativas, quibus ceterae cathedrales
Ecclesiae earumque Antistites in America Septentrionali iure communi
gaudent. Quod autem attinet ad huius Trentonensis Dioecesim regimen,
administrationem, dotationem, itemque clericorum et fidelium iura et
onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus, quae hac de re sacri canones,
nec non Concilium Plenarium Baltimorense Tertium praescribunt.
Quod vero ad clerum praecipue spectat, decernimus ut simul ac hae Litterae
Nostrae ad exsecutionem mandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae
illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant. Usquedum
insuper cathedrale capitulum constituatur, volumus ut, ad iuris
normam, pro Canonicis dioecesani Consultores eligantur et adhibeantur.
Mandamus denique ut documenta et acta universa, quae novam hanc
dioecesim respiciunt, quam primum fieri poterit, a dioecesis Trentonensis
cancellaria ad dioecesis Camdensis curiam episcopalem tradantur ut in
eius archivo religiose serventur. Ad quae omnia ut supra disposita et
constituta exsecutioni mandanda venerabilem, quem supra diximus, Fratrem
Hamletum Ioannem Cicognani, in Foederatis Americae Septentrionalis
Statibus Delegatum Apostolicum, deligimus, eique propterea tribuimus
facultates ad id necessarias et opportunas, etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus facimus ad S. Congregationem Consistorialem
quam primum transmittendi authenticum peractae exsecutionis actorum
exemplar. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis sigilloque viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
adhibeatur fides, quae hisce praesentibus tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut
nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas existere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.