AAS 30 (1938), p. 253
inviolabiliter observari debere; et si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit, irritum prorsus
et inane esse et fore volumus et decernimus; non obstantibus, quatenus
opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque
Conciliis editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
Praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque
: quibus omnibus, etiam speciali mentione dignis, per praesentes
derogamus. Nemini ergo hanc paginam dismembrationis, erectionis,
concessionis, decreti, commissionis, mandati, derogationis et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die nona mensis Decembris, Pontificatus Nostri anno
sexto decimo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius S. B. E. S. G. Consistorialis a Secretis
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Loco © Plumbi
Beg. in Cane. Ap., Vol. LVIII, n. 60 - Al. Trussardi.
' V
NOVARCENSIS-PATERSONENSIS
A DIOECESI NOVARCENSI TERRITORII PARS DISMEMBRATUR, EX QUA NOVA ERIGI-
TUR DIOECESIS SUB NOMINE <( PATERSONENSIS ».
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Recta cuiusvis in orbe dioeceseos circumscriptio eiusque, si rerum
temporumque adiuncta id exigant, immutatio, tam maiori spirituali
christifidelium bono assequendo, quam pastorali eorum regimini facilius
reddendo haud dubie quam maxime conferre videtur. Quibus Nos
rationibus permoti, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Car-