AAS 30 (1938), p. 280

civilis de Kantho partem intra eiusdem Vicariatus fines modo exstantem
t
separamus, atque territorium ita avulsum in novum erigimus et constituimus
Vicariatum Apostolicum, quem ex eiusdem nominis provinciae
urbe principe de Vinh-Long nuncupari volumus ac decernimus. Novum
hunc Vicariatum de Vinh-Long curis committimus, ad Nostrum tamen
et Apostolicae Sedis beneplacitum, cleri ex ipsa Indosinensi gente oriundi,
certam foventes spem id in animarum bonum et ad Christi regnum in
regione illa dilatandum non parum profuturum. Huic autem Vicariatui
eiusque pro tempore Vicariis omnia concedimus iura, privilegia, honores
et potestates quibus ceteri per orbem Vicariatus eorumque Antistites
iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel ofiicio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris
haberetur, si ipsáemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
concessionis, decreti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis tamen ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die octava mensis Ianuarii, Pontificatus Nostri anno
sexto decimo.

Fr. TH; PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. B. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVIII, n 75 - Al. Trussardí

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.