AAS 30 (1938), p. 279
DE SAIGON
A VICARIATU APOSTOLICO DE SAIGON IN INDOSINIS TERRITORII PARS SEIUNGITUR
ET EX EA NOVUS ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS/ «DE VINH-LONG »
NUNCUPANDUS, QUI CLERO INDÍGENAS COMMITTITUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
In remotas orbis regiones nondum evangelica luce penitus conlustratas
mentis Nostrae aciem convertentes, ea omnia ibi procurare satagimus,
quae Evangelii praeconum labores expeditiores uberioresque reddant.
Ad quod assequendum non parum sane iuvat et Missiones nimio
patentes territorio dividere novasque exinde Missiones condere, et eas,
quum fieri poterit, clero indigenae concredere, qui, communes cum civibus
animum et linguam et mores habens, facilius eos ad Christianam
religionem amplectendam, Beo favente, allicere possunt. Cum itaque
Vicariatus Apostolicus de Saigon, in Indosinis,sollertibus curis concreditus
Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes, fidelium et
indigenae cleri frequentia nec non missionalium operum copia fiorescere
comperiatur, Nos, prae oculis habentes'tum venerabilis Fratris Columbani
Dreyer, Archiepiscopi titularis Adulitani, iam Delegati Apostolici
in Indosinis, tum b. m. Ioannis Baptistae de Guébriant, Archiepiscopi
titularis Marcianopolitani, Moderatoris Generalis, dum viveret, praefatae
Missionum Societatis, Apostolicae Sedi praehabita vota, postea a vene;
rabilibus Fratribus Antonino Drapier, Archiepiscopo titulari Neocaesariensi,
in praesenti Apostolico Delegato in Indosinis, et Isidoro Ioseph
M. Dumortier, Episcopo Titulari Liparensi, Vicario Apostolico de Saigon,
atque a dilecto filio, hodierno eiusdem Societatis Missionum ad
exteras gentes Moderatore Generali, confirmata, de venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum consilio, ex Vicariatu illo de Saigon territorii partem
distrahere censuimus, in novum Vicariatum Apostolicum erigendum.
Omnibus igitur mature perpensis, suppleto, quatenus opus sit, quorum
intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, de Apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine a Vicariatus de Saigon territorio
civiles provincias de Tra-Vinh, Vinh-Long, et B entré, et illam provinciae