AAS 30 (1938), p. 278

civilibus de Kasempa, Solwezi et Mwinilunga, eamque « de N dola » nuncupari
decernimus atque Ordinis Minorum Conventualium sodalibus, qui
in eadem Praefecturae Apostolicae de Bröken Hill parte iam sedulo adlaborant,
ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, concredimus.
Novae propterea huic Praefecturae de Ndola eiusque pro tempore
Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae earumque Antistites iure
communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra
disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce Litteris tribueretur si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, concessionis, statuti, decreti et voluntatis
Nostrae infringere, vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die octava mensis Ianuarii, Pontificatus nostri anno
sextodecimo. •

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton.'Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVIII, n. 64. - .Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.