AAS 30 (1938), p. 353

iamdiu religiosae vocationis indicia persentiebat, patris Rabussier e
S. I. invitationi obsequuta, Congregationem Sororum Sanctae Familiae
Sacratissimi Cordis, ab eodem paullo ante fundatam, in loco « la Darne
Sainte-Marie » die 6 Octobris mensis a. 1895 est ingressa, die vero
13 Augusti sequentis anni tirocinium inauguravit.
Digna sunt quae memorentur verba quasi prophetica, quae eius mater
protulit quando Eugenia religiosae vitae se mancipavit : Filióla, ait,
ego te Deo o ff ero : ne retro r espidas : sanctam te facias.
Prophetica dixeris verba haec; Eugenia enim virtutes omnes, quae
religiosam decent, summa perfectione in actum deduxit. Sodalibus propter
suavissimos mores carissima erat, ad pietatem autem quod attinet,
omnibus exemplo praeibat. Religiosis votis a. 1897, die beatae Virginis
nativitati sacro, in S. Dionysii Parisiensi asceterio ineffabili animi
gaudio nuncupatis, arduam sanctitatis semitam, nunquam retro respiciens,
nullis praepedita difficultatibus, generoso ausu voravit; atque ad
eam, ut videtur, brevi novem annorum decursu feliciter pervenit.
Christi, sui dilectissimi sponsi, crucem amanter amplexata, diri
morbi dolores angoresque, Deo gratias agens, animosa, sustinuit. Morbi
aliquantulum remissa vi, Lauretanam beatae Virginis domum invisere,
Romanamque familiam nuper fundatam adire valuit. Verum iterum et
violentius recursante infirmitate, Leodii, quo reversa fuerat, die 2 Iulii
a. 1904, Visitationis beatae Mariae Virginis festo, Ecclesiae sacramentis
pientissime receptis, purissimam animam Deo laetanter reddidit, annos
nata octo et viginti.
Sanctitatis fama, qua Dei Famula vivens ornata fuit, post pretiosum
obitum aucta est, ideoque Ordinaria auctoritate in Leodiensi dioecesi nec
non in Romana, Aniciensi et Parisiensi Curiis instructi sunt processus.
Plures interim litterae beatificationem postulantes Summo Pontifici
sunt porrectae, inter quas Leopoldi Belgarum Regis, Zitae Imperatricis,
novem Cardinalium, Emi Ludovici Chigi-Albani, Ordinis Melitensis
Magni Magistri, unius supra nonaginta Archiepiscoporum, Episcoporum,
Abbatum, Generaliumque Moderatorum Ordinum.
Die 3 Maii a. 1936 Sacra haec Congregatio decretum edidit super
Servae Dei scriptis.
Servatis itaque omnibus de iure servandis, instante R. P. D. Francisco
Xaxerio Hertzog, Protonotarii Apostolico, Causae Postulatore, in
Ordinariis Sacrae Rituum Congregationis Comitiis die 31 Maii mensis
anni huius habitis, Emus ac Rmus Card. Raphael Carolus Rossi, Causae
Ponens seu Relator, dubium proposuit discutiendum : An signanda sit
Commissio Introductionis Causae, in casu et ad effectum de quo agitur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.