AAS 30 (1938), p. 364

et miraculis B. Ioannis Leonardi, Confessoris, Sacerdotis, Fundatoris
Ordinis Clericorum Regularium a Matre Dei atque B. Salvatoris ab
Horta, Confessoris, Laici professi Ordinis Fratrum Minorum; ac recensuit
acta, quae in Causis eorumdem Beatorum Beatificationis et Canonizationis
SS. Rituum Congregatio, praevio accurato examine, admittenda
ac probanda duxerat. Qua relatione expleta, Nos Patrum Cardinalium
singillatim suffragia exquisivimus; singulique iidem Cardinales
suam Nobis aperuerunt sententiam. Consistorio secreto absoluto, rite
celebratum est consistorium publicum in quo pro eorumdem Beatorum
Canonizatione sollemnis peroratio per dilectos Filios Consistorialis Aulae
Advocatos habita est; pro B. autem Andrea Bobola dilectus Filius Philippus
Re perorationem diserte peregit.
Nos vero quod expostulatum est grato animo complectentes nihil
antiquius fassi sumus habere, quam ut evangelicae virtutis Tieroes ita in
sua luce ponantur, ut quotquot sunt militantis Ecclesiae filii, eorum
intuentes sanctitudinis fulgorem, in trepidis afflictisque huius vitae solacium,
in arduo christianae perfectionis certamine invitamentum, in omne
genus necessitatibus auxilium habeant ac praeterea ex horum Caelitum
egregie sanctissimeque gestis, omnium admirationi imitationique propositis,
hoc vel luculentius enitere diximus, quod in praesenti rerum gravitate
spem Nostram, Dei innixam pollicitationibus, acuit ac roborat;
illos idcirco praeclaros Caelites exoptare sanctitatis decorare Ínfula ;
sed tamen nihil velle ex iis desiderari rebus rationibusque, quibus Apostolica
Sedes, ex peculiari more institutoque suo, graves huiusmodi
causas expedire solet. Quapropter non ante inviolabile auctoritatis
Nostrae oraculum laturos, quam in consistorio semipublico, quod vocant,
tum iterum S. R. E. Cardinalium, tum omnium quotquot in Urbe adfuturi
sint Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi et Abbates nullius sententiam
exquisierimus.
Interea singulis eorum reddendos iussimus legitimos commentarios,
in quibus Beatorum illorum Andreae Boböla, Ioannis Leonardi et Salvatoris
ab Horta vitae curriculum, egregie gesta, ac patrata a Deo eorum
deprecatione miracula breviter descripta essent, et acta omnia in eorumdem
Beatorum Canonizationis Causis notata. Omnes igitur Patres Cardinales
et Antistites illos, ad Nos die trigesima prima proxime elapsi
mensis Martii in Consistorio sem/ipnblico convoca tos, allocuti sumus et
singulorum sententiam exquisivimus, quid de supremis sanctitatis honoribus
Beatis illis decernendis sentirent. Quum vero, exceptis adstantium
suffragiis, omnes cum Nostra convenire sententia grato animo novissemus,
proxima die sollemni Paschatis, decima septima nempe mensis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.