AAS 30 (1938), p. 365

Aprilis, in Petriana Basilica triplicem una simul Canonizationem peragere
decrevimus. Interea vero Deum Nobiscum rogare omnes adhortari
sumus, ut id laboranti Ecclesiae, iis potissimum nationibus novo hoc
afficiendis decore, faustum, felix fortunatumque sit.
De quibus omnibus ut publicum conficerent instrumentum, dilectis
filiis adstantibus Protonotariis Apostolicis mandavimus.
Quum autem auspicatissima a Nobis praestituta dies trinae huic
Canonizationi celebrandae advenerit, universi tum saecularis cum regularis
cleri ordines, Romanae Curiae Praesules et Officiales necnon venerabiles
Fratres Abbates, Episcopi, Archiepiscopi et Patriarchae, atque
S. R. E. Patres Cardinales in Vaticanam Basilicam, innumeris respondentem
lycnis ac splendido ornatami apparatu, maximaque christifidelium
stipa tam frequentia, quos inter plurimi ex Hispania ac Polonia ac plura
Puellarum Actionis Catholicae millia, solemni pompa una Nobiscum ingressi
sunt; Nos autem ad Cathedram Nostram porreximus ibique sedium
s.
Porro dilectus Filius Noster Camillus Cardinalis Laurenti, Sacrae
Congregationis Rituum Praefectus, trinae huic Canonizationi praepositus,
per dilectum Filium Augustum Milani, Consistorialis Aulae Advocatum,
instanter prius, instantius dein ac instantissime a Nobis expostulavit,
ut Beati Caelites Andreas Bobola, Ioannes Leonardi et Salvator
ab Horta in Sanctorum album per certum oraculum Nostrum
describerentur. Nos vero, cum tanti ponderis causa ageretur, ad hoc
pervenire noluimus, nisi prius supplices ab omnibus Deo preces admoverentur,
patrocinio interposito Deiparae Virginis totiusque Curiae caelestis,
ut a Paraclito Spiritu supernae lucis copia Nostrae menti affulgeret.
Quod quidem ab adstantibus omnibus ferventissime actum est.
Tum demum, omnibus quidem stantibus, Nos vero in Cathedra sedentes,
de plenitudine Apostolicae potestatis, sollemniter sic pronuncia
vimus : Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad eœaltationem
Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini
Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac
Nostra, matura deliberatione praehabita, et divina ope saepius implorata,
ac de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum,
Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe existentium
consilio; Beatos Andream Bobola Märtyrern, Ioannem Leonardi et Salvatorem
ab Horta, Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illorum memoriam
quolibet anno die eorum natali, nempe Andreae Bobola die decima
sexta Maii, inter Sanctos Martyres, Ioannis Leonardi die nona Octobris,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.