AAS 30 (1938), p. 7
OSAKAENSIS
DIOECESIS OSAKAENSIS IN IAPONIA DISMEMBRATUR ET NOVA ERIGITUR PRAE-
FECTURA APOSTOLICA « DE KYOTO ».
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quidquid ad spirituale dominici gregis regimen facilius gerendum
atque catholicum nomen magis provehendum spectare dignoscit Romanus
Pontifex, ob suum, quo fungitur supremi apostolatus munus, sollicito
studio maturare suevit, pro illis potissimum Ecclesiis, quae inter infideles
gentes adhuc exstant. Iam vero, quum in ampla incolisque frequenti
dioecesi Osàkaënsi, in Iaponia, apostolici operarii Societatis Parisiensis
Missionum ad exteras gentes, cui est illa concredita, et dioecesani sacerdotes
ex ipsa iaponica gente delecti, quamvis animarum studio fervidi,
numero tamen impares sint tam magno dominico agro excolendo, aliquot
iam annos, de consilio venerabilis Fratris Eduardi Mooney, nunc Archiepiscopi
Detroitensis, tunc temporis Delegati Apostolici in Iaponia, Sedes
Apostolica, auditis quorum interesset, illius dioecesis partem committendam
censuit apostolicis Societatis de Maryknoll pro Missionibus
Exteris curis. In praesentiarum vero Nos, de venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum consulto, attentisque sententiis venerabilium Fratrum
tum Pauli Marella, Archiepiscopi Titularis Docleensis, Delegati
Apostolici in Iaponia, tum Ioannis Baptistae Castanier, Episcopi Osakaënsis,
nec non dilectorum Filiorum Moderatorum Societatum, quas
supra diximus, Parisiensis et de Maryknoll, re quam attentissime per- -
pensa, ex illa dioecesi Osàkaënsi territorium distrahendum duximus,
totam civilem Praefecturam de Shiga et civilis Praefecturae de Kyoto
partem complectens, illudque in novam Praefecturam Apostolicam erigendum.
Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum interest vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, de Apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, ex dioecesis Osakaënsis territorio totam civilem
Praefecturam de SMga distrahimus, nec non Provinciae civilis de Kyoto
partem, complectentem una cum ipsa urbe Kyoto civiles subpraefecturas
(vulgo gun) de Atago, Funai, Kadono, KitaJcuioada, Minamilcuwada,