AAS 30 (1938), p. 92

auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane esse et fore volumus ac decernimus. Statuimus denique ut
harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini
igitur hanc paginam dismembrationis, erectionis, concessionis, statuti,
commissionis, mandati et voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire
liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentésimo
trigesimo septimo, die prima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno
sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cano. Ap., Vol. LVII, n. 4I - Al. Trussardi

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.