AAS 30 (1938), p. 154
bariam veterem detrudere conatur — nostra quoque aetate
eaedem Nationes validissima exstent catholicae religionis civilisque
cultus propugnacela. Itemque Ecclesiam universam benevolenti
vultu respiciant, atque una simul comprecando a Deo
impetrent, ut eius ductu e praesentibus tempestatibus victrix
emergens, novos agat triumphus, omnesque gentes ad unum Iesu
Christi ovile feliciter reducat. Amen. '
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
DE IURISDICTIONE SACRAE CONGREGATIONIS PRO ECCLESIA ORIENTALI
PIUS PP. XI
Sancta Dei Ecclesia, quamvis inde a primo christiani nominis saeculo
ex Orientis et Occidentis fidelibus coaluerit, una tamen omnino est;
atque adeo Romani Pontifices, quippe Beati Petri Apostolorum Principis
successores, cui Christus Dominus pascendi universi gregis auctoritatem
concredidit, summam de orientalibus etiam christifidelibus curam
nullo non tempore egerunt, ut iidem et integram fidem, et firmam disciplinam,
et florentem etiam pietatem divinumque cultum retinerent;
ideoque maiorem cotidie prosperitatem amplitudinemque adipiscèrentur.
Quodsi per temporis decursum haereses, Schismata ac frequentissimae
diuturnaeque infidelium incursiones dominationesque ita Orientalis
Ecclesiae populos divexarunt ac fere penitus prostravere, ut mirari
liceat quod christianae vitae mores, etsi interdum ad extremum adducti,
adhuc tamen superstites evadant; itemque si nonnulli, nimio unitatis
concordiaeque amore compulsi, cum non satis Orientalium res atque
indolem cognoscerent, vel sacros eorum ritus corrumpere vel eos ad
latinos ritus redigere enisi sunt, at Romani Pontifices, decessores Nostri,
hisce nisibus pro facultate, nullisque parcendo laboribus, obstiterunt.
Iis siquidem curae fuit haereticorum et schismaticorum retundere
audaciam, strenuos fidei unitatisque athletas omni ope iuvare, incertos
confirmare nutantesque animos, ac seiunctos fratres et filios cum Sua
Ipsorum voce tum per legatos ac missionales suos ad unum Iesu Christi
ovile assidue revocare. Parique modo nihil reliqui fecerunt, ut quae
Principum incuria atque discordia quam latissime inundarent vastartriees
colluviones, eas viribus omnibus compescerent atque repellerent.