AAS 31 (1939), p. 101
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
CONCLAVE ET EXALTATIO
SSMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
CONCLAVIS ADPARATIO
Ad normam Constitutionis Pii Pp. X, Vacante Sede Apostolica, d. d. 25 Decembris
1904, Emi ac Revmi Patres S. R. E. Cardinales a die insequenti
obitum Pii XI f. r., xi mensis Februarii 1939, usque ad diem qua Conclave
ingressi sunt, hoc est primam mensis Martii eiusdem anni, quotidie Congregationes
generales praeparatorias habuerunt, hora 10 in Aula Consistoriali palatii
Vaticani, exceptis tribus diebus, 18, 19 et 20 Februarii mensis, in quibus,
post sollemniores exsequias novemdiales in Basilica Vaticana peractas, Congregationes
generales in Aula Capitulari eiusdem Basilicae locum habuerunt.
In his Consiliis, integre perlectis tum praelaudata Constitutione, tum alia
eiusdem Pii Pp. X Commissum Nobis, de civili veto, seu exclusiva, tum Motu
Proprio Pii Pp. XI Cum proxime d. d. 1 Martii 1922, iusiurandum omnes et
singuli Cardinales praesentes iuxta praescriptam formulam praestiterunt.
Constitutis et paratis quae ad iusta funebria Summi Pontificis persolvenda
spectabant, quam cito ad Conclave inchoandum necessaria Emi Patres decreverunt
et disposuerunt : ad rem etiam nominatis singularibus coetibus, vulgo
Commissionibus, nimirum :
1) Pro inquisitione de qualitatibus Conclavistarum eorumque approbatione,
itemque pro eorum designatione, qui Conclavi inservire deberent:
Emi ac Revmi Patres DD. : Fridericus Tedeschiiii, Iosephus Pizzardo, Dominicus
Jorio.
2) Pro constructione et clausura Conclavis, ac pro cellarum dispositione:
Emi ac Revmi Patres DD. : Camillum Caccia Dominioni, Nicolaus Canali,
Dominicus Mariani.