AAS 31 (1939), p. 98

constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
Nostris Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die tertia mensis Decembris, Pontificatus Nostri anno
septimo decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. ConsistorialisaSecretis

Carolus Respighi, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco >B Plumbi

Reg. in Cano. Ap., Vol. LX, n. 56. - Al. Trussardi.

V

DE KIENCHÁNGFÜ
(DE NANCHENG)

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE KIENCHANGFU AD VICARIATUS APOSTOLICI GRADUM
ET DIGNITATEM EVEHITUR, « DE NANCHENG » POSTHAC APPELLANDUS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Praefectura Apostolica de Kienchangfu, Societati S. Columbani pro
Missionibus apud Sinenses concredita, quae tantum per Missionariorum
indefessos labores studiumque constans, Deo favente, incrementum postremis
hisce temporibus suscepit, multiplicatis potissimum missionalibus
operibus, fidelium temporumque necessitatibus consentaneis, digna
sane visa est, quae ad maiorem dignitatis gradum ab hac Apostolica
Sede provehatur. De venerabilium igitur Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, oblatis ad hoc Nobis per dilectum filium Societatis, quam supra
diximus, S. Columbani Moderatorem Generalem precibus, quibus ipse

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.