AAS 31 (1939), p. 384

nitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis, statuti
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero,
ausu temerario, id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die quinta et vicesima mensis Maii, Pontificatus Nostri
anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P.Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius S. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost
Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Loco © Plumbi
Reg. in Cane. Ap., Vol. LXI, n. 24 - AL Trussardi.

III
CAGAYANA
(SURIGENSIS)

A DIOECESI CACAYANA, IN PHILIPPINIS INSULIS, TERRITORII PARS SEIUNGITUR,

EX QUA NOVA ERIGITUR DIOECESIS SUB NOMINE « SURIGENSIS », METRO-

POLITANAE ECCLESIAE NOMINIS IESU SUFFRAGANEA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo dominici gregis regimini aptius consulatur, ex nimis amplis dioecesibus
partes sunt disiungendae, quibus, novae erigantur dioeceses,
aliis sacris Pastoribus concredendae, ut, aucto Pastorum numero, episcopale
munus facilius et utilius exerceri possit. Quae quidem considerantes
libenter excepimus preces quibus venerabilis Frater Iacobus Haves,
Episcopus Cagayanus, a Nobis petiit ut sua Dioecesis, latissimum
amplectens territorium, dividatur novaque exinde dioecesis constituatur.
Nos autem, praehabito venerabilis Fratris Gulielmi Piani, Archiepiscopi
titularis Nicosiensis, in Philippinis Insulis Delegati Apostolici,
favorabili voto, probe noscentes id in animarum bonum haud dubie cessurum,
re mature perpensa, novam inibi dioecesim constituere decrevimus.
Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua
interesse praesumant consensu, apostolicae potestatis plenitudine, a
diocesi Cagayana civiles provincias Burigao, una cum parvis insulis adia-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.