AAS 31 (1939), p. 385

Gentibus, et Agrian seiungimus earumque ita avulsum' territorium in
novam erigimus dioecesim, quam à Surigao urbe « Surigensem » appellari
volumus ac decernimus. Ad hanc proinde dioecesim hae quae sequuntur
paroeciae pertinebunt : Surigao, Bacauag, Bislig, Canillan, Carrascal,
Claver, Coquait, Dapa, Dinagat, General Luna, Cigaquit, Einatuan, Lanuza,
IÀanga, Lingig, Madrid, Mainit, Marinhatag, Numancia, Oteiza,
Taganaan-Placer, Tago, Tandag, Lianga, Tigao, Butuan, Bueñavista, Cabadbaran
et Talahogon. Huius novae dioecesis episcopalem sedem in Sûrißgo
urbe, a qua, ut iam diximus, diócesis ipsa nomen mutuatur, cori
stituimus, illamque propterea ad civitatis episcopalis fastigium extollimus,
eique tribuimus omnia privilegia et iura, quibus ceterae episcopales
civitates pollent. Episcopi autem cathedram in ecclesia ibidem exstanti,
Deo in honorem S. Nicolai a Tolentino dicata, Agimus, eamque ad Cathedralis
Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, eique igitur eiusque pro
tempore Episcopis omnia concedimus iura, privilegia, honores, insignia,
favores et gratias, quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi fruuntur et gaudent, illosque iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceterae Cathedrales earumque Praesules
adstringuntur. Dioecesim vero Surigensem suffraganeam constituimus
Metropolitanae Ecclesiae Nominis Iesu seu Caebuanàe, illiusque
pro tempore Episcopos metropolitico iuri Archiepiscopi Nominis Iesu
subiicimus. Usquedum autem Cathedrale Capitulum institui queat,
indulgemus ut interim, pro Canonicis, dioecesani Consultores ad iuris
normam eligantur. Quod porro attinet ad huius novae Dioecesis administrationem
et regimen, ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris Apostolici,
sede vacante, electionem aliaque huiusmodi, rite servanda iubemus
quae sacri canones ad rem praescribunt. Quod vero ad clerum peculiariter
spectat statuimus ut, simul ac novae huius Dioecesis erectionis
Litterae ad exsecutionem deductae fuerint, eo ipso clerici qui in novae
Dioecesis territorio legitime exstant, eidem Dioecesi adscripti censeantur.
Episcopalem mensam Constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes
quae a fidelibus, in quorum bonum Dioecesis ipsa erecta est, praeberi
solent. Actuoso tamen novi Episcopi zelo committitur ut, quam citius
fas erit, congrua Dioecesis dos constituatur. Cagayani Ordinarii demum
erit omnia documenta et acta quae novam Dioecesim respiciunt quamprimum
fieri poterit ipsius Cancellariae tradere ut in eius archivo religiose
serventur. Ad quae omnia ut supra disposita et constituta exsecutioni
mandanda venerabilem Fratrem Delegatum Apostolicum in Insulis
Philippinis deligimus, cui omnes tribuimus facultates ad id necessarias
et opportunas, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.