AAS 31 (1939), p. 386

virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum, eidemque onus
facimus authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem
Consistorialem quamprimum transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica
et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non
consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet
substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et, si secus super his a
quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; Non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus, universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes
derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati, delegationis,
derogationis, et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si
quis yero hoc attentare ausu temerario praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die tertia mensis Iunii, Pontificatus Nostri anno
primo.

Fr. TEL PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Cancellarius 8. Ii. E. 8. C. Consistorialis a Secretis
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Loco £B Plumbi
Reg. in Cano. Ap,, Vol. LXI, n. 27 - A l . Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.