AAS 31 (1939), p. 668

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BALTIMORENSIS -
(WASHLNGTONENSIS)

AB ARCHIDIOECESI BALTIMORENSI TERRITORII PARS SEIUNGITUR AC NOVA EXINDE
ARCHIDIOECESIS <( VASHINGTONENSIS » ERIGITUR, EIDEM BALTIMORENSI ECCLESIAE
AEQUE PRINCIPALITER UNITA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Supremae ecclesiasticae potestatis est tum novas, si rerum et locorum
adiuncta id exigant, dioeceses erigere, tum hierarchicum gradum illis
tribuere civitatibus, quae et religionis incremento et dignitate qua pollent,
praecellunt. Iamvero intra Archidioecesis Baltimorensis limites
urbs exstat Washington, Gubernii Americae Septemtrionalis Foederatarum
Civitatum sedes, quae pluribus catholicis institutis (inter quae
praeclarae adnumerantur Studiorum Universitates etbenenca iuvenibus
imbuendis collegia) apprime floret, atque simul tam frequens incolis
postremis hisce annis facta est tantisque viribus atque opibus augescit
in dies ut iure meritoque Sedes Apostolica cathedrae archiepiscopalis
splendore censuerit ipsam decorandam; eoque libentius quod iucunda
perhibeatur occasio centesimi quinquagesimi recurrentis anni, ex quo
et ipsa urbs Washington Foederatorum Statuum caput constituta et
sedes episcopalis Baltimorensis primum condita sit.. Quapropter Nos,
auditis venerabilibus Fratribus Hamleto Ioanne Cicognani, Archiepiscopo
titulari Laodicensi in Phrygia, Delegato Apostolico in Foederatis
Americae Septemtrionalis Statibus, atque Michaele Iosepho Curley,
Archiepiscopo Baltimorensi, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit,
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, apostolicae potestatis
plenitudine urbem Washington et totum territorium intra fines
Columbiae districtus contentum ab archidioecesi Baltimorensi seiungimus
et novam exinde archidioecesim erigimus, ab ipsa Washington urbe
Washingtonensem nuncupandam. Novae autem huic sedi omnia tribuimus
iura, privilegia et praerogativas, quibus ceterae archiepiscopales
sedes ad iuris communis normam fruuntur et gaudent, illamque iisdem
adstringimus obligationibus et oneribus quibus ceterae adstringuntur.
Archiepiscopalem cathedram ipsius archidioecesis in ecclesia, in eadem

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.