AAS 32 (1940), p. 113

pleto, quatenus opus sit, aliorum quorum intersit vel eorum qui sua
interesse -praesumant, consensu, omnibus mature perpensis, de apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, ab archidioecesi S. Ludovici de
Maragnano et a Praelatura nullius S. Iosephi de Grajahù, pro parte ad
utramque spectante, quod supra memoravimus territorium, limitibus
ut infra definiendum, seiungimus, et novam ex eo Praelaturam nullius y
quam a Pinheiro urbe «Pinerensem» nuncupari volumus, erigimus et
constituimus. Fines itaque novae huius Praelaturae iidem erunt ac
praesentes fines sex Municipiorum, idest Pinheiro, Alcantara, Cururupù
et Guinwraes, ad archidioecesim S. Ludovici de Maragnano hucusque
pertinentium, atque Tury-Assu et Carutapera, ad Praelaturam nullius
S. Iosephi de Grajahù hucusque spectantium. Sedem autem Praelaturae
in Pinheiro urbe, a qua ipsa nomen mutuatur, statuimus atque Ecclesiam
Deo in honorem S. Ignatii de Lojola dicatam ibi exstantem ad Ecclesiae
praelatitiae gradum et dignitatem evehimus, cui sedi et praelatitiae
Ecclesiae, nec non Praelatis nullius Pinerensibus pro tempore
omnia tribuimus iura et privilegia, quibus sedes et praelatitiae Ecclesiae
earumque Antistites iure communi fruuntur; itemque Praelatos ipsos
eorumque Ecclesiam omnibus oneribus et obligationibus adstringimus,
eis ad iuris normam adnexis. Decernimus insuper ut nova haec Praelatura
Pinerensis metropolitanae Ecclesiae S. Ludovici de Maragnano sit
suffraganea illamque eiusque Praelatos metropolitico ipsius Archiepiscopi
iuri subiicimus. Quod vero ad eiusdem Praelaturae regimen et
administrationem, ad clericorum iura et onera, ad documentorum traditionem,
aliaque huiusmodi, rite servari iubemus quae sacri Canones
praescribunt. Quod autem ad clerum praecipue spectat, statuimus ut,
simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo
ipso clerici censeantur adscripti Ecclesiae illi, in cuius territorio legitime
exstant. In dotem autem ipsius Praelaturae assignandus et attribuimus
oblationes, subsidia et bona quaecumque quae ad hoc conferentur, praeter
ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Volumus denique atque
mandamus ut novae istius Praelaturae sumptibus bini delecti iuvenes,
aut modo saltem unus, in Pontificium Collegium Pium Brasilianuin in
Urbe non intermissa vice mittantur, ut sub fere Romani Pontificis oculis
in spem Ecclesiae instituantur. Ad quae autem omnia uti supra disposita
et constituta exsecutioni mandanda venerabilem quem supra
diximus Fratrem Benedictum Aloisi Masella, apud Brasilianam Rempublicam
Nuntium Nostrum, deliginius eique necessarias et opportunas
tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et ei onus .im-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.