AAS 32 (1940), p. 114
ponimus ad S. Congregationem Consistorialem quam primum transmittendi
peractae exsecutionis actorum authenticum exemplar. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica
et individua mentione digni sint, auditi non fuerint vel praemissis non
consenserint, nul]o unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut
nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in controversiam
vocari posse, sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere; et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus,
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus^ per praesentes
derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati, delegationis, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero id, ausu temerario, attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die vicesima secunda mensis Iulii, Pontificatus Nostri
anno primo.
I. Card. GRANITO PIGNATELLI Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
DI BELMONTE S. C. Consistorialis a Secretis
8. Collegii Decanus
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Carolus Respighi, Proton. Apost.
Loco £ß Plumbi
Reg. in Cane. Ap., Vol. LXII, n. 4. - D. Francini.