AAS 32 (1940), p. 124

pitulo Cathedrali Corduben. nec non a Provinciali Deputatione, Municipio,
Advocatorum Collegio atque mercatorum coetu eiusdem civitatis,
Municipio denique Pedro-Abad, natali Servae Dei pago.
Die 21 Decembris mensis anno 1938 Sacra Rituum Congregatio decrevit
nihil ex scriptis obstare quominus ad ulteriora procedi queat. Omnibus
itaque de iure comparatis, instante Revmo P. Carolo Miccinelli, S. L,
Causae Postulatore, die 21 Novembris mensis anni huius in Ordinario
Sacrae Rituum Congregationis coetu Eminentissimus ac Reverendissimus
Cardinalis Petrus Boetto, Causae Ponens seu Relator, dubium proposuit
disceptandum : An signanda sit Commissio Introductionis Causae
in casu et ad effectum de quo agitur. Emi ac Revmi Patres, auditis Cardinalis
Ponentis relatione nec non Officialium Praelatorum suffragiis
scripto latis, audito quoque R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei Promotore
Generali, omnibus perpensis, rescribendum censuere : Affirmative, seu
Signandam esse Commissionem Introductionis Causae, si Ssmo placuerit.
Facta autem, Ssmo D. N. Pio Papae XII, subsignata die, ab eodem
R. P. D. Promotore generali relatione, Sanctitas Sua Emorum Patrum
rescriptum ratum habens, propria manu Commissionem Introductionis
Causae Servae Dei Mariae a Sacro Corde Iesu signare dignata est.
Datum Romae, die 22 Novembris a. D. 1939.
C. Card. SALOTTI, Praefectus.
h. ǣ S.
A. Carinci, Secretarius.
II
VICEN. SEU BARCINONEN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VENERABILIS SERVAE DEI IOACHIMAE DE VEDRUNA
VID. DE MAS, FUNDATRICIS INSTITUTI CARMELITARUM A CARITATE.

SUPER DUBIO
An, stante virtutum et duorum miraculorum approbatione, TUTO procedi
possit ad praedictae Venerabilis sollemnem Beatificationem.
Quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae,
supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis
(2. Cor., 4, 17).
Etsi multis tribulationibus hac in vita veluti obruimur, ne timeamus,
nobiscum est Pater et Deus totius consolationis (2, Cor., 1, 3),
«qui facit, uti praeclare S. Robertus Bellarmino scribit, ut tribulatio
nonnisi guttatim instilletur nobis, cum futura gloria sit quasi flumen

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.