AAS 32 (1940), p. 141

NATALENSIS
(CAICOËNSIS)

A NATALEN SI DIOECESI QUAEDAM TERRITORIÌ PARS SEIUNGITUR ET NOVA EXINDE
DIOECESIS, « CAICOËNSIS » NUNCUPANDA, ERIGITUR, METROPOLITANAE ECCLESIAE
PARÂHYBENSI SUFFRAGANEA.

PTU S EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

E dioecesibus, quae ob nimiam territorii amplitudinem ab uno vel
diligentissimo Antistite vix regi queant, partem seiungere et novas exinde
dioeceses erigere opportunum ducimus, ut, aucto Pastorum numero,
uberiores possit dominicus grex fructus percipere. Quod quidem prae
oculis habentes, Nos, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
S. Congregationi Consistoriali praepositorum consilio, ac praehabito
venerabilis Fratris Benedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi Titularis
Caesariensis in Mauretania, apud Brasilianam Rempublicam Nuntii
Apostolici, favorabili voto, re mature perpensa, libenter excipiendas
duximus preces venerabilis Fratris Marcolini de Souza Dantas, Episcopi
Natalensis, qui a Nobis expostulavit ut, ad maiorem christifidelium
utilitatem, ex amplissimo suae dioecesis territorio pars separetur,
ex qua nova possit Dioecesis constitui. Suppleto igitur, quatenus
opus sit, aliorum quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant consensu,
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine a praefata dioecesi
Natalensi territorii partem distrahimus binas complectentem paroecias
in Caico urbe exstantes, nec non paroecias municipiorum Gurraes Novos,
Acary, Jardin do Seridò, Parelhas, Serra Negra/Flores, atque ex ita
avulso territorio novam erigimus et constituimus dioecesim, quam a
Gaicò urbe « Caicoënsem» nuncupari volumus ac decernimus. Huius
novae dioecesis fines erunt : ad septentrionem continui Sanctae Annae
montes ; ad orientem montium Doutor iuga et Status Parahyba limes ;
ad meridiem et occidentem septentrionales eiusdem Status fines. Ipsius
dioecesis episcopalem sedem in Caicò urbe, a qua dioecesis illa ut iam
diximus nomen mutuatur, constituimus, ipsamque propterea ad civitatis
episcopalis fastigium extollimus, eique tribuimus privilegia et iura
omnia, quibus ceterae episcopales civitates pollent. Episcopi autem ea-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.