AAS 32 (1940), p. 397

«copalem sedem Guntur in urbe, .a .qua dioecesis ipsa nomen mutuatur,
•constituimus illamque proinde ad civitatis episcopalis fastigium extoïlimus.
Episcopi vero cathedram in ecclesia Nativitati Domini dicata,
in pago Phiringipuranij Agimus, quam propterea ad Cathedralis Ecclesiae
gradum et dignitatem evehimus, eique igitur et Gunturensibus pro
tempore Episcopis omnia tribuimus iura, privilegia, honores, insignia,
favores et gratias quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi fruuntur, itemque illos iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Dioecesim porro
Gunturensem suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae Madraspolitanae,
ac proinde Gunterenses pro tempore Episcopos metropolitico
Archiepiscopi Madraspolitani iuri subiicimus. Quum autem temporum
adiuncta prohibeant quominus Canonicorum Capitulum modo
erigatur, indulgemus ut interim, ad iuris tramitem, pro Canonicis, dioecesani
Consultores seligantur et adhibeantur. Quod attinet ad Seminarii
dioecesani erectionem, ad ipsius Dioecesis regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris Apostolici, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi,
servanda iubemus quae sacri canones praescribunt. Mandamus insuper
ut documenta et acta, quae novam dioecesim respiciunt, a dioecesis Nellorensis
cancellaria curiae episcopali novae dioecesis Gunturensis quantocius
tradantur, ut in eius archivo diligenter serventur. Ad quae omnia
ut supra disposita et constituta exsecutioni mandanda, venerabilem
Fratrem Leonem Petrum Kierkels, Archiepiscopum titularem Salaminensem,
in Indiis Orientalibus Delegatum Apostolicum, deligimus, eique
propterea tribuimus facultates ad id necessarias et opportunas, etiam
subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, eidemque onus facimus authenticum peractae
exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem de Propaganda
Fide quantocius transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis
contenta quaecumque, etiam si illi quorum intersit, vel qui sua interesse
praesumant, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint,
nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et
inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse ; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter prorsus observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari irri-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.