AAS 32 (1940), p. 398

tum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus ;¡ non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus
Constitutionibus vel Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, quibus
omnibus per praesentes derogamus. "Volumus denique ut barum Litterarum
transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, concessionis, subiectionis, decreti, statuti,
mandati, commissionis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire, liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die tertiadecima mensis Februarii, Pontificatus Nostri
anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOG GIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. 8. O. de Propaganda Fide Praef.
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Próton. Apost.

Loco £ß Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LX1II, n. 1. - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE
I

VENERABILIS DEI FAMULA MARIA GULIELMA AEMILIA DE RODAT, CONGREGATIONIS
SORORUM A SACRA FAMILIA FUNDATRIX, BEATA RENUNTIATUR.

PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Mirabilis Deus in sanctis suis, qui
ad apostolatum, ad actus heroicos, ad vitam perfectam Religiosamque
vocantur, ut, relictis parentibus, opibus, domo, ceterisque mundi
omnibus, continuo Christum Iesum humili corde sequantur, de nulla

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.