AAS 32 (1940), p. 471

mant consensu, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, a S. Caroli
Ancudiae Dioecesis territorio meridionalem partem, quae sedulis iam
Ordinis Servorum Mariae sodalium curis est concredita, seiungimus
eamque in novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam,
de Aysen nuncupandam, cuius fines hi erunt : Ad septentrionem, flumen
a montium vulgo Cordillera de Andes iugo, per lacum El Cuerno et
àestuarium Renihue, usque ad sinum Corcovado decurrens; ad meridiem,
Vicariatus Apostolici Magellanensis territorium ; ad orientem,
limites civiles Reipublicae Chilensis ; ad occidentem, Oceanus Pacificus,
insulis Guafo, de los Chonos et aliis adiacentibus inclusis. Novam hanc
de Aysen Praefecturam S. Congregationis de Propaganda Fide ditioni
subiectam volumus; eique eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae
per orbem Praefecturae earumque Praesules iure communi fruuntur et
gaudent, illosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata
ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae
forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, concessionis,
subiectionis, statuti ac voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die decima septima mensis Februarii, Pontificatus Nostri
anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius S. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LXIII, n. 25. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.