AAS 32 (1940), p. 472
V
TRUXILLENSIS
(PIURENSIS)
•a
A DIOECESI TRUXILLENSI IN PERUANA REPUBLICA TERRITORII PARS SEIUNGITUR,
EX QUA NOVA ERIGITUR DIOECESIS, « PIURENSIS » NUNCUPANDA, METROPOLITANAE
ECCLESIAE LIMANAE SUFFRAGANEA. *
PiU S EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ad christianae plebis spirituale bonum facilius assequendum, curare
debemus, pro supremi apostolatus officio Nobis divinitus commisso, ut
e quavis dioecesi, quae ob nimiam amplitudinem et fidelium frequentiam
ab uno, vel vigilantissimo, Pastore vix regi possit, territorii pars seiungatur
ad novam exinde dioecesim constituendam, alteri Antistiti concredendam.
Libenter itaque, praehabito favorabili voto venerabilis Fratris
Fernandi Cento, Archiepiscopi titularis Seleuciensis Pierii, Nuntii
Apostolici apud Peruvianam Rempublicam, excipiendas duximus preces,
quibus ab hac Apostolica Sede expostulatum est ut, ad maiorem christifidelium
utilitatem, a dioecesi Truxillensi, quae latissime patet, territorii
pars separetur ex qua nova dioecesis erigatur. Re igitur mature
perpensa, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui
sua interesse praesumant consensu, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
a dioecesi illa Truxillensi territorii partem distrahimus, districtus
civiles Pium et Tumbes complectentem, quam in novam erigimus
et constituimus dioecesim, a Pium urbe «Piurensem» nuncupandam.
Huius novae dioecesis episcopalem sedem in Pium urbe, a qua, uti diximus,
dioecesis ipsa nomen mutuatur, statuimus, ipsamque urbem proinde
ad civitatis episcopalis fastigium extöllimus eique omnia tribuimus
iura et privilegia, quibus ceterae episcopales civitates pollent. Episcopi
vero cathedram in ecclesia, Deo in honorem S. Michaelis Archangeli dicata,
in eadem urbe exstante, figimus, quam ad Cathedralis Ecclesiae
gradum et dignitatem evehimus, eique propterea et Piurensibus pro
tempore Antistitibus omnia item concedimus iura, privilegia, honores,
insignia, favores et gratias, quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque
Praesules iure communi fruuntur, illosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Dioecesim