AAS 32 (1940), p. 538

nam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu
temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die vicesima octava mensis Maii, Pontificatus Nostri
anno secundo.

ALOISIUS Card. MAGLIONE PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
a Secretis Status. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Loco £B Plumbi ^

Reg. in Cane. Ap., Vol. LXIII, n. 5J.f — Al. Trussardi.

II
DE BIKORO

MISSIO « SUI IURIS » DE BIKORO IN CONGO BELGICO IN PRAEFECTURAM APOSTOLICAM
EVEHITUR.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Si Evangelii Praeconum studio et opera insignes quaevis sui iuris
Missio fructus retulerit, digna sane videtur, quae ad potioris dignitatis
gradum evehatur. Cum itaque, sicuti laeto animo accepimus, postremis
hisce annis in Missione sui iuris de Bikoro, in Congo Belgico, ob sedulam
Sodalium Congregationis Missionis operam non mediocres, Deo adiuvante,
evangelizationis fructus percepti sint, et maiores habituri sperentur,
Nos, enixas ab illius Congregationis Moderatoribus huic Sanctae
Sedi oblatas preces, ut Missio illa in Praefecturam Apostolicam evehatur,
de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi
de Propaganda Fide praepositorum consilio, attento quoque venerabilis
Fratris Ioannis Dellepiane, Archiepiscopi titularis Stauropolitani
et in Congo Belgico Delegati Apostolici, favorabili voto, Iubenti
animo excipere decrevimus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.