AAS 32 (1940), p. 537

Propaganda Pide praepositorum consilio, omnibus mature perpensis,
de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, suppleto, quatenus opus
sit, quorum intersit vel eorum, qui sua interesse praesumant, consensu,
tenore praesentium, e praefatis Vicariatibus Apostolicis de OubanguiChari
et de Foumban territorii partem seiungimus et separamus, atque
Praefecturam Apostolicam, Berberatensem nuncupandam, erigimus et
constituimus, cuius fines erunt : ad septentrionem, ab occasu solis ad
orientem, ea decimae parandae lineae borealis latitudinis portio, quae
inter Logone et Bahr Kamer flumina comprehenditur ; ad orientem, cursus
Bahr Kamer-AouJc (Ba Karé) fluminis usque ad locum, quo ipsum
in Chari flumen influit, dein, adverso cursu, (Jhari flumen usque ad
locum, quo in illud Gribingui fluvius influit, hinc limites orientales civilium
districtuum de Batangafo et Bossangoa et limites meridionales
huius postremi districtus, ita tamen ut tribus, cui nomen Sara, tota ad
novam Praefecturam, tribus vero, cui nomen Banda, tota ad Vicariatum
Apostolicum Oubangui-Chari, cuius fit dismembratio, pertineat,
tandem limites orientales-meridionales districtuum civilium de Carnot,
de Berberati et de Nola; ad meridiem, limes meridionalis districtus civilis
de Nola usque ad fines Cameroun; ad occasum, fines memorati Cameroun
usque ad locum, quo Vina flumen in Logone Occidentale flumen
influit, dein huius postremi fluminis cursus et Ijogone fluminis simpliciter
dicti usque ad decimam parallelam lineam latitudinis borealis, ita
ut quae regio inter flumina Logone Occidentale et Pende sita est, ea a
Vicariatu Apostolico de Foumban distrahatur et novae Praefecturae
adnectatur. Novam autem Praefecturam hanc Berberatensem Evangelii
Praeconum ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, qui in regione
illa tam sedulo iam adlaborant, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae
beneplacitum, curis concredimus, magnam alentes spem illos ad Christi
regnum illic augescendum magis in dies adlaboraturos. Eidem itaque
Praefecturae Berberatensi eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae
per orbem Praefecturae earumque Praesules iure communi fruuntur et
gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et
constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero litterarum transumptis aut
excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc pagi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.