AAS 32 (1940), p. 540
DE CHITTAGONG
(DE AKYABÌ
A DIOECESI DE CHITTAGONG ET A PROVINCIA ECCLESIASTICA CALCUTTENSI TERRITORII
PARS DISTRAHITUR ATQUE NOVA EXINDE PRAEFECTURA APOSTOLICA
SUB NOMINE « DE AKYAB » ERIGITUR.
PIUS EPISCOPUS»
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quo dominicus grex e sui Pastoris curis et regimine uberiores possit
fructus percipere, quam maxime iuvat e dioecesibus, quae nimio pateant
territorio, partem seiungere, alterius Pastoris curis concredendam. Quod
considerantes, Nos, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio,
libenter excipiendas duximus preces venerabilis Fratris Aithuri Alf ridi
Lepaílleur, Episcopi Dioecesis de Chittagong, qui ab hac Apostolica
Sede efflagitavit, ut ex peramplo suae Dioecesis territorio pars inferior
ad Birmanam pertinens regionem seiungatur et nova illic erigatur ecclesiastica
- circumscriptio. Re itaque mature perpensa, suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
suprema Nostra auctoritate a quam supra memoravimus Dioecesi
de Chittagong totum territorium de Aralcan, quod Birmaniae Gubernii
ditioni subest et civiles complectitur districtus de Akyab, Paletto
®, Eyankpyu et Sandoway, dismembramus et, a Provincia ecclesiastica
Calcuttensi seiunctum, a metropolitico iure Archiepiscopi Calcuttensis
subtrahimus; atque ex ita avulso territorio novam erigimus et
constituimus Praefecturam Apostolicam, nomine de ATcyab nuncupandam,
eamque curis concredimus, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis
beneplacitum, Missionariorum Societatis B. Mariae Virginis a La Salette,
qui iam in Missione illa sollerter adlaborant. Huic autem Praefecturae
de Akyab eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem
Praefecturae Apostolicae earumque Presules iure communi fruuntur et
gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et consti-