AAS 32 (1940), p. 546
tesimo quadragesimo primo anno proxime venturo commemoranda est,
Beatissimam Virginem Mariani de Ocotlan denuo coelestem totius archidioecesis
Angelorum (quam antea dioecesim de Tlaxcala nuncupabant!
Patronam declarare dignemur; Nos ad magis magisque in dies christifidelium
in eadem provincia ecclesiastica degentium venerationem ac
pietatem erga Deiparam augendas, precibus Venerabilis Fratris Archiepiscopi
Angelorum annuendum ultro libenterque censemus. Audito igitur
quoque Venerabili Fratre Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali
Episcopo Praenestino, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, omnibusque
rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa
scientia et matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum,
memorato sub titulo de Ocotlan Beatam Mariam Virginem totius
archidioecesis Angelorum coelestem apud Deum Patronam declaramus
et confirmamus, indultis etiam omnibus et singulis privilegiis liturgicis
atque honorificentiis quae praecipuis locorum Patronis competunt. Haec
benigne largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant seu in posterum
spectare poterunt plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII
m. Septembris an. MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo.
A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.
V
ECCLESIA ABBATIALIS EX ORDINE SANCTI BENEDICTI TITULO IMMACULATAE CONCEPTIONIS
BEATAE MARIAE VIRGINIS, IN <( CONCEPTION » INTER FINES DIOECESIS
SANCTI IOSEPHI IN AMERICA SEPTEMTRIONALIS BASILICIS MINORIBUS
ACCENSETUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Dioecesis Sancti Iosephi in America
intra fines exstat Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis
alias de Novo Monte Angelorum e Congregatione Helveto-Americana
Ordinis Sancti Benedicti Abbatia, cuius templum iam abhinc annos fere
quinquaginta, die nempe decima mensis maii anno millesimo octingentesimo
nonagésimo primo, sub titulo Beatae Mariae Virginis Immacula-