AAS 32 (1940), p. 547

tae. consecratum est. Affertur quidem Nobis idem Abbatiale templum,
more romano-gothico exaedificatum, conspicua amplitudine enitere, picturis
operibusque affabre factis exornari ; ita ut inter Sacras regionis
Aedes omni laude dignum merito habeatur. Cum vero, sicut mos est
Religiosarum Sancti Benedicti familiarum, liturgicae in eodem functiones
diligentia, decore, ac pietate quam maximis peragantur, magnificentia
etiam auctae supellectilis sacrae ac pulcritudine loci, libenter fructuoseque
christifideles, peregrinorum quoque more, ad ipsum Beatae Mariae
Virginis Immaculatae templum per annum devote confluunt, una cum
cleri dioecesis presbyteris, qui ad Sancta Exercitia explenda saepe saepius
adiectum monasterium adeunt. Quibus omnium rerum adiunctis
attente perpensis, cum hodiernus Abbas praefati monasterii Immaculatae
Conceptionis de « Conception» in Americae Septemtrionalis Statu
« Missouri » enixis precibus suppliciter demisseque Nos rogaverit, ut
votis omnium obsecundantes, occasione proximi quinquagesimi anni a
consecratione eiusdem, Abbatiale suum templum Basilicae Minoris titulo
privilegiisque de benignitate apostolica Nostra honestare velimus;
cumque has preces amplissimis suis suffragiis commendationibusque
augeant tum Sancti Iosephi in America Episcopus tum Ordinis Sancti
Benedicti Abbas Primas, placet Nobis nunc supplicationibus memoratis
annuere. Audito propterea etiam Venerabili Fratre Nostro Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinali Episcopo Praenestino, Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostris
deque Nostrae auctoritatis Apostolicae plenitudine, praesentium Litterarum
tenore perpetuumque in modum, praedictam ex Ordine Sancti
Benedicti Abbatialem ecclesiam titulo Immaculatae Conceptionis Beatae
Mariae Virginis in « Conception » intra fines Status « Missouri » ac
dioecesis Sancti Iosephi in America Septemtrionali, Basilicae Minoris
titulo et dignitate honestamus, illique omnia et singula conferimus iura1
et privilegia quae rite competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet
; decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter
exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere, illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex
nunc atque inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xiv
m. Septembris, an. MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis ßtatus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.