AAS 33 (1941), p. 128
Facta autem Ssmo D. N. Pio Papae XII, subsignata die ab eodem
Cardinali relatione, Sanctitas Sua, Emorum Patrum rescriptum ratum
habens, propria manu Commissionem Introductionis Causae Famulae
Dei Franciscae Annae a Virgine Perdolente, Cirer C'arbonnell signare
dignata est.
Datum Romae, die 4 Decembris a. D. 1940.
83 C. Card. SALOTTI, Ep. Praenestinus, Praefectus.
LJS .
A. Carinci, Secretarius.
II
DIOECESIUM ITALIAE
SANCTUS MICHAEL ARCHANGELUS PRO RADIOLOGIS ET RADIUMTHERAPEUTICIS
PATRONUS AC PROTECTOR DECLARATUR.
Inter mira huius temporis inventa praecipuum sane locum Obtinent
quae radiologicam artem et radium therapeiam spectant ; quarum prima
ad naturae secreta atque corporum organa introspicienda, utraeque vero
ad gravissimus insanabilesque morbos curandos radiorum ope aptissimae
sunt. Cum autem tantorum inventuram usus ac exercitatio non sine ipso
rum medentium periculo fiant, ne radiologis et radiumtherapeuticis item
que miserrimis aegrotis Omnipotentis Dei auxilium desit, Angelos et
Sanctos intercessores adhibere populum christianum decet.
Quapropter Italae Societatis Radiologiae Medicae Praeses, nomine
fere omnium Italiae RadiolOgorum, Sanctissimo Domino Nostro Pio
Papae XII humillimae obtulit preces ut Sanctus Michael Archangelus
Radiologorum Patronus et Protector declaretur et constituatur.
Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Domino Cardinali, Sacrae
Rituum Congregationis Praefecto, die 15 Ianuarii huius anni, has preces
benignissime excipiens, Sanctum Michaelem Archangelum Patronum et
Protectorem pro Radiologis et Radiumtherapeuticis declarare et consti
tuere dignata est : ut Quem contra nequitiam diaboli praesidium experimur,
Eum in nostris infirmitatibus solatium habeamus.
Contrariis non obstantibus quibuscumque.
Datum Romae, ex S. Rituum Congregatione, die 15 Ianuarii 1941.
t
t
£g C. Card. SALOTTI,, Ep. Praenest., Praefectus. \
L. Ei S.