AAS 33 (1941), p. 15
Nos, qui nihil antiquius habuimus quam ut catholica res in dissitis illis
regionibus magis ac magis provehatur, omnibus mature perpensis et
suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse
praesumant consensu, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, ea
quae sequuntur decernenda censuimus :
T. E dioecesi S. Iacobi Capitis Viridis Guineae Isusitanae territorium
disiungimus ac separamus, illudque in novam erigimus missionem sui
iuris.
II. In Colonia Angola dioecesim Angolensem et Gongensem, nec non
praefecturas apostolicas Congi Inferioris et de Cubango in Angola atque
missiones de Lunda et de Cunene supprimimus, atque exinde novas eri
gimus dioeceses, videlicet : 1. Metropolitanam Ecclesiam I/uandensem,
cuius territorium amplectetur civilem provinciam eiusdem nominis, quae
districtibus constat Cabinda, Zaire, Gongo, Luanda et Cuanza-N orte,
et districtus Ciianza-Sul, ad provinciam Benguela pertinentem, atque
Malanje, provinciae eiusdem nominis. Novae huius metropolitanae Ec
clesiae sedem in Luanda urbe, a qua archidioecesis ipsa nomen assumit,
constituimus ; ecclesiam vero paroecialem Beatae Mariae Virgini, vulgo
dos Remedios, dicatam, in urbe illa exstantem, quae praefatae Angolensis
et Congensis suppressae dioecesis cathedralis munere hucusque
iuncta est, ad metropolitanae Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus
eamque titulo Ss. Salvatoris simul et Beatae Mariae Virginis, vulgo dos
Remedios, decoratam volumus in memoriam pristinae Ecclesiae Sancti
Salvatoris. Capitulum autem praefatae cathedralis Ecclesiae titulo Ca
pituli Metropolitani posthac condecorabitur, cum iuribus et insignibus,
quae de iure ad illud spectant, firmis tamen indultis quibus iam potitur.
2. Dioecesim insuper Novae l/isbonae erigimus et constituimus, quae
civilem provinciam Huila comprehendet cum suis districtibus Mossâmedes
et Huila, nec non districtus Benguela et Huambo, ad provinciam
civilem Benguela pertinentes. Huius novae dioecesis sedem episcopalem
in Nova Lisboa urbe constituimus, quam proinde ad civitatis episcopalis
fastigium extollimus ; Episcopi vero cathedram in ecclesia paroeciali sub
titulo Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, in eadem urbe
exstante, figimus, quae idcirco Ecclesiae Cathedralis gradum assumet.
3. Dioecesim porro Silvam Portuensem erigimus et constituimus, amplectentem
Provinciam civilem Bié cum suis districtibus Bié et Moxico,
atque districtum Lunda, ad Provinciam Malanje spectantem. Ita erectae
dioecesis sedem in Silva Porto urbe constituimus, quae proinde civitatis
episcopalis honore condecorabitur. Ecclesiam vero paroecialem sub ti
tulo S. Laurentii Martyris, in urbe illa sitam, ad Ecclesiae Cathedralis