AAS 33 (1941), p. 16

dignitatem evehimus. Praefatas autem dioeceses Novae LAsbonae et Silvam
Portuensem suffraganeas constituimus novae archidioecesis Luandensis,
cuius pro tempore Archiepiscopi metropolitico iuri eas earumque
Episcopos subiicimus. Ut vero praefatae Ecclesiae suo quaeque ordine
coalescant, novam in colonia Angola provinciam ecclesiasticam consti­
tuimus Luandensem nuncupandam, quae constabit metropolitana Eccle­
sia Luandensi et dioecesibus suffraganeis Novae Lisbonae et Sil vae Por­
tuensis, nec non S. Thomae in Insula, hucusque patriarchali metropoli­
tanae Ecclesiae Lisbonensi suffraganea, quam proinde ab huius Ecclesiae
metropolitico iure eximimus, et metropolitanae Ecclesiae Luandensi ad
huius Archiepiscopi personam adiunctam volumus.
III. In colonia .Mozambico Praelaturam nullius Mozambieensem, me­
tropolitanae Ecclesiae Goanae suffraganeam, supprimimus ac suppres­
sam declaramus; eiusque loco erigimus et constituimus: 1. Metropoli­
tanam Ecclesiam de Lourenço Margues, cui territorium assignamus pro­
vinciae civilis Sui do Save, cum suis districtibus Lourenço Marques et
Inhambane; eius autem sedem in urbe Lourenço Marques, a qua archi­
dioecesis ipsa nomen mutuatur, statuimus ; cathedram vero archiepisco­
palem in ecclesia sub Immaculatae Mariae Virginis Conceptionis titulo
in illa urbe Deo dicanda Agimus, quae propterea metropolitanae Eccle­
siae dignitate posthac gaudebit. 2. Alteram insuper dioecesim erigimus,
quae ab urbe B eira, in qua sedes episcopalis erit, Beirensem nuncupari
statuimus : eique territorium assignamus provinciae civilis Zambézia
cum suis districtibus Beira, Tete et Quelimane. Huius novae dioecesis
Beirensis episcopalem cathedram in ecclesia sub titulo B. V. Mariae
Sacratissimo Rosarii, in urbe Beira, exstante, iconstituimus*. 3. De­
mum dioecesim erigimus Nampulensem ab urbe Nampnla, in qua erit
sedes episcopalis, eique territorium assignamus provinciae civilis
Niassa, seu districtuum Mocambique et Pòrto Amelia. Cathedra autem
episcopalis in erigenda ecclesia sub titulo B. Mariae V. de Fatima con­
stituetur. Duas insuper hasce noviter erectas dioeceses Beirensem et
Nampulensem suffraganeas constituimus novae Metropolitanae Eccle­
siae de Lourenço Marques, earumque Episcopos huius Archiepiscopi
iuri metropolitico subiicimus. Omnes vero memoratae dioeceses in co­
lonia Mozambico uti supra erectae, unicam provinciam ecclesiasticam
constituent de Lourenço Marques appellandam, quae proinde constabit
ipsa metropolitana eiusdem nominis Ecclesia et suffraganeis dioecesibus
Beirensi et Nampulensi.
IV. Praeterea insulae Timor partem, quae sub dicione exstat Lusita­
nam Reipublicae, hactenus ad dioecesim Macaonensem pertinentem, ab

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.