AAS 33 (1941), p. 17

huius territorio seiungimus et in novam erigimus dioecesim, Diliensem
nuncupandam eamque suffraganeam constituimus metropolitanae Ec­
clesiae Goanae illiusque pro tempore Antistites metropolitico Archiepi­
scopi Goani et Damanensis iuri subiicimus. Novae istius dioecesis sedem
episcopalem in Dili urbe constituimus; cathedram vero Episcopi in Ec­
clesia Deo in honorem Immaculatae Conceptionis B. M. V., in eadem
urbe sita. dicata erigimus.
Singulis itaque novis quas constituimus tum metropolitanis tum ca­
thedralibus Ecclesiis earumque pro tempore Antistitibus omnia conce­
dimus iura, insignia, privilegia, favores et gratias, quibus ceterae per
orbem metropolitanae et cathedrales Ecclesiae earumque Praesules iure
communi fruuntur; iisdemque illos oneribus et obligationibus adstrin-
. gimus, quibus ceteri adstringuntur. Archiepiscopis vero peculiarem facul­
tatem tribuimus Crucem ante se ferendi et sacro pallio utendi, postquam
tamen illud in sacro Consistorio ab Apostolica Sede, uti de more, postu­
latum et impetratum fuerit. Cum autem huius temporis adiuncta haud
permittant quominus in nova archidioecesi de Lourenço Marques et in
aliis nuper erectis dioecesibus canonicorum capitula modo instituantur,
indulgemus ut pro canonicis ad iuris tramitem consultores dioecesani
interim eligantur et adhibeantur. Quod autem attinet ad earumdem dioe­
cesium regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Admini­
stratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et
onera, aliaque huiusmodi, adamussim servanda iubemus quae sacri cano­
nes praescribunt. Quod autem ad clerum peculiariter spectat, statuimus
ut simul ac Nostrae hae Litterae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo
ipso clerici, qui in illarum dioecesium territorio legitime extiterint, iis­
dem ipsi adscripti censeantur. Volumus insuper ut omnia documenta
et acta, novas has dioeceses eiusque clericos et fideles respicientia, ab
eis ad quos spectat, quamprimum fieri poterit, sua cuique Curiae episco­
pali tradantur, ut in proprio archivo asserventur. Ad quae omnia uti
supra disposita et constituta exsecutioni mandanda venerabilem Fra­
trem Petrum Ciriaci, Archiepiscopum titularem Tarsensem et Nuntium
Apostolicum in Lusitania, deligimus, eique propterea tribuimus neces­
sarias et ad id opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus facimus authenticum peractae exsecutionis actorum exem­
plar ad S. Congregationem Consistorialem quamprimum transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet quorum intersit vel qui sua interesse praesumant, etsi
specifica et individua mentione digni, auditi non fuerint vel praemissis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.