AAS 33 (1941), p. 18

non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptio­
nis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet
substantiali et inexcogitato, defectu, notari, impugnari, vel in contro­
versiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suos­
que plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his a
quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit atten­
tari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutio­
nibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pon­
tificum dispositionibus ceterisque contrariis, etiam speciali mentione di­
gnis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus insuper ut
harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides quae hisce Lit­
teris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
singulis omnibus quae in his Litteris Nostris statuta sunt contraire li­
ceat; si quis vero ausu temerario id attentare praesumpserit, indigna­
tionem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongente­
simo quadragesimo, die quarta mensis Septembris, Pontificatus Nostri
anno secundo.

ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Carolus Respighi, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LX1V, n. 25. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.