AAS 33 (1941), p. 312

14. An aliquid et quid actui civili ineundo obstet. 12
15. Ad fraudes et causas nullitatis matrimonii praecavendas, paro­
chus in locis ubi, Episcopi iudicio, id expedire videatur, utrique nupturienti
innuat se pro certo habere ambos matrimonium contrahere velle
ad tramitem doctrinae catholicae, prout universim usu fit a fidelibus,
nempe unum, indissolubile, ad prolem procreandam ordinatum sine ulla
contraria intentione vel conditione ; et ad rem responsionem percontetur
a sponso tum quod ad ipsum attinet tum quod ad sponsam, et vicissim.
(Si nupturiens affirmative responderit, poterit parochus omittere quae­
stiones 16-17 et ad ulteriora procedere. Si quod dubium contra aut su­
spicio ex responsione nupturientis vel aliunde exoriatur eum contra­
riam intentionem aut conditionem matrimonio adiicere velle, ulterius,
prout infra, prosequatur parochus).
16. Nupturienti recolat doctrinam Ecclesiae: nempe sponsos, qui
ineundo coniugio intentiones et conditiones forte apponant, quae 13 14
eius valori quomodocumque adversentur, in sacramentum sacrilege de­
linquere, peccatorum illaqueari propemodum infinita congerie, sed neque
posse matrimonium ita contractam nullitatis accusare : demum paro­
chum non posse hisce nuptiis assistere. Dicat insuper apertis verbis re­
ticentiam in hac re nihil prodesse sponsis. Ad rem responsionem requirat.
(Si nupturiens declaraverit intentiones aut conditiones huiusmodi se
adiecisse aut velle adiicere nuptiis ineundis, ad has retrahendas omni
studio eum inducat parochus; quod si ille renuat, eum ab ineundo co­
niugio dimittat. Si contra recedat, mutatae voluntatis declarationem
parochus signet in actis. Tum postulet utrum noverit de conditione aut
intentione aliqua id genus et quanam forte apposita aut apponenda ab
altera parte, et, casu affirmativo, eadem servet cum hac altera parte).
17. Si uterque vel alteruter nupturiens aliquam conditionem licitam
et honestam de praesenti, de praeterito aut de futuro, ineundo coniugio
declaraverit se apposuisse aut apponere velle ex qua pendeat ma­
trimonii valor, exquirat parochus prudenterque interroget quomodo de
adimpleta conditione ista se certiorem facere intendat : et, si id conse-

12 Id valet pro locis ubi actus civilis auctoritate publica praecipitur : quo
casu parochus, inconsulto Ordinario, nuptiis ne assistat, si quid actui civili
ineundo obsit, vel alias de eiusdem civilis actus omissione suspicio subsit.
13 Nempe si alterutra vel atraque pars positivo voluntatis actu excludat
matrimonium ipsum, aut omne ius ad coniugalem actum vel essentialem ali­
quam matrimonii proprietatem (can. 1086 § 2).
14 Hae sunt praesertim conditiones de futuro contra matrimonii substan­
tiam, nempe contra tria bona coniugii fidei, prolis, sacramenti 4can. 1092).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.