AAS 33 (1941), p. 313

qui se velle fateatur ratione, quae inhonesta sit, ab eadem adiicienda
eum absterreat vel ad adiectam revocandam inducat ; secus a matrimonio
celebrando eum prohibeat. Si vero de conditionis implemento certiorem
se facere intendat ratione morum honestati consentanea et parochus
ipsius conditionis aequitatem agnoverit, ipse Ordinarium consulat eius­
que pareat mandatis.
18. An aliud habeat declarandum circa suum matrimonium.
19. In quorum fidem velit igitur sponsus (sponsa) redditas respon­
siones subscribere :

Loco... die... mense... anno...

Subsignatio sponsi in uno exemplari. 15
^ _ ^ Subsignatio parochi.
L. £H S.
Subsignatio sponsae 15 in altero exemplari.
Subsignatio parochi.
Adnotatio. - Hae iuratae depositiones alligentur actibus peracti ma­
trimonii et transmittantur tribunali ecclesiastico competenti, quoties
de valore matrimonii actio instituta fuerit quolibet ex capite.

ALLEGATUM II
(cfr. n. 5 et 6 Instructionis)

Examen testium ad comprobandam libertatem status nupturientium.

(Interrogandi sunt duo testes, a parocho cogniti, pro unoquoque nu­
pturiente : iidem vero testes pro utroque inservire possunt, dummodo
seorsum de unoquoque testificentur).

Revocata testi sanctitate iurisiurandi atque gravitate poenarum, qui­
bus periuri sunt obnoxii, necnon sollemnitate actus quem est expleturus,
parochus testem alloquatur:
Velis invocare Nomen divinum in testem veritatis tangendo sancta
Evangelia, sequenti formula:
«Ego... iuro me totam ac solam veritatem dicturum super universa
re, de qua rogandus ero».
15 Si nupturiens scribere nesciat aut nequeat, crucis signum apponat et id
adnotetur in actis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.